PL 12, col. 966

De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis.
Solus tamen Filius formam accepit in singularitate
personae, non in unitate Divinae naturae. In id quod
est proprium Filii, non quod commune Trinitati,
quae forma illa ad unitatem personae quidem allata
est, adeo ut Filius Dei, et Filius hominis unus sit
Christus, id est Christus in his duabus naturis tribus
exstat substantiis verbi, quod ad solius Dei essentiam
referendum est, corporis et animae, quod ad verum
hominem pertinet. Habet igitur in se geminam substantiam
divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic
etiam per hoc, quod de Deo Patre sine vitio prodiit
natus tantum. Nam neque factus, neque praedestinatus
accipitur.
XIV.
Per hoc tamen, quod de Maria Virgine natus

est, et praedestinatus esse credendus est. Ambae
tamen in illo generationes mirabiles, quia, et de Patre
ante saecula sine matre genitus, et in fine saeculorum
de matre sine patre est generatus. Quod tamen
secundum quod est Deus creavit Mariam, secundum
quod homo est creatus ex Maria, ipse Pater Mariae
matris suae, et Filius.
XV.
Item per hoc quod Deus est, aequalis est
Patri, per hoc quod homo, minor est Patre. Item
et major, et minor esse credendus est. In forma
enim Dei etiam ipse Filius se ipso major est propter
humanitatem assumptam. Quia Divinitas major
est. In forma autem hominis etiam ipse Filius se
ipso major est ad humanitatem, quae minor divinitate
accipitur. Ita secundum divinitatem, quae aequalis est

Patri, ipse, et Pater major est homine, quem sola
Filii persona assumpsit. Item in eo, quod quaeri potest,
Filius sic aequalis, et minor esse creditur. Respondeamus secundum formam Dei servi
[(Philip. II, 7)]
minor et Patre et Spiritu sancto. Quia nec Spiritus
Sanctus dicitur Pater. Sed sola Filii persona suscepit
carnem, per quam minor esse creditur illis
personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre et
Spiritu sancto inseparabiliter discretus creditur esse
persona ab homine assumpto ex Maria. Item cum in
homine una exstat persona, cum Patre vero, et
Spiritu sancto natura Divinitatis suae substantia,
missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu
Sancto missus esse credendus est. In eo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.