PL 120, col. 33

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

tempore post auctoritatem Patrum priorum,
ut quid nisus sim Evangelium exponere? Noverit
quod non temeritate usus hoc praeelegerim, sed
amore religionis, cupiens paterna supplere vota
Christi gratia respersus. Profecto, quia hactenus
nemo doctorum praescripsit donum sancti Spiritus,
et mentis efficaciam futurorum, nemo qui interdixerit
coelestibus parere disciplinis. Sed ignavia fraudulentorum
semper promptior exstitit ausu temeritatis
proficua, quos modo veneramur, Patrum officia calumniari,
quam veritatis scientiae operam appendere.
Hoc quippe passi sunt summi philosophi, hoc poetae
nobiles, hoc nostri, ut dixi, doctores; sed tamen omnes,
priorum sectantes studia, ex eorum sensibus praestantiora
posteris condiderunt. Unde, si praeferenda

est omnibus nostrorum auctoritas, noverint quod veritas
doctrinae commendat eos auctores, et non utique
ipsi veritatem. Quia non disputatio doctoris ingenio
subnixa veritate, sed veritas disputatione quaeritur.
Veritas quippe per se solida est; disputatio loquentis
vero servit, ut per eam veritas 4 obscuritate velata
reseretur. Porro reserata veritas, et fideliter litteris
apprehensa, facit eos auctores, quorum nos vestigia
sequentes minime dubitamus, legentibus utiliter
commendari: dum gubernante Deo probaverint nulla
nos in his fidei naufragia pertulisse. Quod si aliquis
post haec voluerit caecatis oculis hujus operis exercitium
infamare, cogitet quorum imbuimur disciplinis,
quod sirenarum cantus nos surdis monuerint auribus
pertransire. Nam et ipsi suo in tempore talia se

linguarum monstra pertulisse docuerunt. Unde videant
quibus quae offerimus non fastidientibus si displiceant,
propterea nos tacere non debuisse; cum
auctores Ecclesiarum suorum in responsione luce
clarius demonstraverint, utile quidem esse, plures a
pluribus fieri libros, diverso quidem stylo, sed non
diversa fide; ut ad plurimos una eademque doctrina
sancti Spiritus promulgata perveniat, ad alios sic,
ad alios autem sic. Neque enim putandum est, nulli
nunc temporis gratiam intelligentiae largiri, cum pateat
illud propheticum; Pertransibunt plurimi, et multiplex
erit scientia [(Dan. XII, 4)]
. Sed et philosophis
saeculi tale aliquid, post priorum studia, ratione vigente
probatur concessum: quorum doctores quanto
juniores fuere, tanto utique perspicaciores. Verumtamen,

etsi ita loquar, non adeo fastum jactantiae
diligo, ut me ad eorum scientiam aut merita attigisse
pollicear; sed quod fidem, quam ipsi docuerunt,
et veritatem apprehendisse, ipsorum doctrina
enutritum me esse gaudeo. Unde et ex eorum libris
sparsim plura colligens, hoc opus devote ad legendum
fratribus confeci; saltem ut pueri, quos ab
ineunte aetate liberalibus saecularis censura erudierat
disciplinis, habeant quasi recentia, quorum incitamentis
addiscant sollicitius in campo Scripturarum
sanctarum currere, atque in his operosius desudare:
parvi quoque fomitis nutrimentum, quod ex me potuit
adoriri, latius et uberius ampliare. Maxime quia
et ipse, ad hoc provocatus, multum me profecisse,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.