PL 120, col. 56

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

mariti adhibebantur. Unde et nomen ejus amaritudo
interpretatur, eo quod Dominum poculo fellis
potaverit. In quibus duobus Judae filiis, quos maritos
accepisse legitur, duo genera principum, qui non
recte operabantur in plebe, accipiuntur. Unum eorum,
qui multum oberant, alterum qui nihil proderant.
Quorum unus malignus dicitur fuisse ante Dominum;
alter in terram fundebat semen, ne daret
fecunditatem. Ista sunt enim duo genera nimium
inutilia; unum sane nocentium, alterum praestare nolentium.
Quorum unus pelliceus appellatur, qualibus
induti sunt tunicis primi homines, ob poenam damnationis
suae dimissi ex paradiso. Alter vero, moeror
eorum; quorum? nisi quibus nihil prodest, cum habeat
unde prodesse possit, idque perdat in terram.

Deus tamen ambos occidisse dicitur, ubi regnum talibus
hominibus abstulisse significatur. Tertius vero
filius Judae, quod illi mulieri non conjungitur, tempus
significatur, ex quo reges plebis Judaeorum coeperunt
de tribu Juda non esse. Et ideo erat quidem
filius Judae, sed maritum eum Thamar non accipiebat:
quia erat eadem tribu Juda, sed jam inde populo
nemo regnabat. Unde et dimissio ejus idem Selo
interpretatur. Cujus dimissio? nisi Thamar, per
quam, ut diximus, tribus Juda signatur, de qua tribu
coeperant jam reges non esse tunc temporis, quando
Christus advenit? Illo ergo tempore, quia de tribu
Judae regnum defecerat, venturus erat Christus,
qui non obesset, multumque prodesset. Sic enim
praedictum fuerat: Non deficiet princeps de Juda,

neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum
est. Nam Herodes, qui tunc in Judaea
regnare videbatur, tanquam maritus Thamar 33
visus exstitisse; sed erat alienigena, nec
sacramento mysticae unctionis tanquam conjugali
foedere cohaerebat, sed tanquam extraneus dominabatur:
quam potestatem idem a Romanis dudum
acceperat. Unde, quia non erat de tribu Juda, neque
de femoribus ejus exisse probatur, restat eum debere
suscipere cui repositum erat; quia adeo iste
illo in regno mystico non computabatur in regem,
ut Judaei publice clamarent: Nos non habemus regem
nisi Caesarem [(Joan. XIX, 15)]
, quanquam et hoc
adulando dicerent, eo quod Caesar non proprie rex
Judaeorum esset, sed ut Christum negarent. Caeterum

Herodes, qui per ambitionem regni potestatem
arripuerat, ad eos non pertinebat: quia dux et princeps
de Judae semine defecerat, eo quod advenisset
ille qui mittendus erat, quem gentes ac populi exspectabant.
Porro Judaei impudentissime dicunt,
mentientes nondum esse hoc tempus completum,
nescio quem regem quasi ex femoribus Judae in extremis
Orientis partibus adhuc regnum tenere. Nec
enim attendunt infelicissimi, sua dissimulatione caecati,
quia jam, sicut eis nullum templum, nullum
altare, nullumque sacrificium restat, ita nullus rex,
nullusque sacerdos ultra jam eis remansit. Neque
mentiri poterat Oseas propheta dicens: Sedebunt
filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.