PL 121, col. 1000

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

se sollicitus perspiciat, et inquirat, oretque fideliter,
et perseveranter quantum potest, ut eum omnipotens
Domini misericordia, et ab aeterna damnatione
eripi, et in electorum suorum jubeat grege numerari:
[quia licet, ut beatus Gregorius dicit [(Dialog.
lib. I, c. 8)] , obtineri nequaquam possint quae
praedestinata non fuerint, ipsa tamen perennis regni
praedestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita,
ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando
mereantur accipere, quod eis omnipotens
Deus ante saecula disposuit donare.]
CAPUT VII. De Dei praescientia.
Haec ita esse quae, prout Dominus dedit, septem
titulis distincta, atque, digesta, tam nobis, quam

caeteris qui legere voluerint juxta regulam verae fidei
de praescientia et praedestinatione divina, velut regulariter
proposuimus agnoscenda, atque tenenda
non ex nostro sensu aliquid praesumentes, sed Scripturae
sanctae auctoritatem fideliter atque humiliter
sequentes: haec, inquam, ita esse, et ita antiquae
Ecclesiae auctoritate, et sanctorum Patrum fidelissima
institutione tenta et tradita necessarium omnino
duximus; ut etiam eorumdem sanctorum Patrum
verbis, et definitionibus breviter aperteque propositis
ad confirmationem legentium attentius commendare,
ac declarare studeamus.
In libro cujus titulus est de duabus in Christo naturis,
omnibus fere Ecclesiis notissimo et celebriter

commendato, ubi etiam multorum, et orthodoxorum
Patrum tam Graecorum, quam Latinorum, vel
libri integri, vel sententiae ad aedificationem et
confirmationem fidei pertinentes, beatissimorum scilicet,
Athanasii, Ambrosii, Hieronymi, Augustini
et caeterorum diligenter collectae atque digestae sunt;
inseruntur etiam quaedam quadraginta capitula sub
unius libelli textu, qui vel beati Augustini, vel beati
Fulgentii gloriosi antistitis confessoris Christi nomine
titulatur [( de Fide ad Petrum diac. )] , praecipue
ad cognitionem et confirmationem fidei pertinentia,
in quibus de hac re unde nunc agitur, id est de divinae
praescientiae et praedestinationis veritate quid
firmissime atque indubitanter tenendum sit, ita brevissime
ac plenissime legitur definitum. [Firmissime,

inquit, tene et nullatenus dubites Deo incommutabili
non solum praeterita et praesentia, sed etiam
futura omnia incommutabiliter esse notissima. Cui
dicitur: « Deus qui occultorum es cognitor, qui scis
omnia antequam fiant [(Dan. XIII, 42)] . » ] Et iterum:
[Firmissime, inquit, tene, et nullatenus dubites Trinitatem
Deum incommutabilem rerum omnium, atque
operum, tam suorum, quam humanorum certissimum,
cognitorem ante omnia saecula scire, quibus
per fidem esset gratiam largiturus, sine qua
nemo potuit ex initio mundi, usque in finem a reatu
peccati, tam originalis, quam actualis absolvi; « quos
enim Deus praescivit, et praedestinavit conformes
fieri imaginis Filii ejus [(Rom. VIII, 29)] ]; » et iterum:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.