PL 121, col. 21

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

[(Rom. XI, 30-32)] .
» Quam sententiam suam
primo quidem de vocatione Judaeorum et repulsione
gentium, postmodum vero de vocatione gentium et
repulsione Judaeorum, subtiliter pensans, seque occulta
Dei judicia comprehendere non posse considerans,
exclamando subjunxit: « O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! » [(Ibid., 33.)]
Unde hic quoque cum de Judaeorum
perfidia Dominus diceret: « In similitudinem
lapidis aquae durantur, » ut de repulsione eorum occulta
esse sua judicia demonstraret, apte subdidit:
« Et superficies abyssi constringitur [(Job XXXVIII,
30)] , » quia superjecto quodam ignorantiae nostrae
velamine, incomprehensibilitas divini judicii humanae

mentis oculo nullatenus penetratur. Scriptum
quippe est: « Judicia tua abyssus multa [(Psal.
XXXV, 7)] . » Nemo ergo perscrutari appetat cur cum
alius repellitur, alius eligatur; vel cur cum alius
eligitur, alius repellatur: quia superficies abyssi
constringitur, et, attestante Paulo, « inscrutabilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus.] »
Item in eodem libro [(cap. 9)] de eadem dispositione
cum tractaret sententiam beati Job qua dicitur
ei a Domino: « Indica mihi si nosti omnia: in qua
via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit (Job
XXXVIII, 18, 19). » [Ac si dicatur ei: Si plenam te habere
scientiam suspicaris, dic vel in cujus corde ea,
quae nunc deest, innocentia veniat, vel in cujus
corde ea, quae nunc est, malitia perseveret. « In qua

via habitet lux, » id est cujus mentem veniens justitia
impleat. « Et tenebrarum quis locus sit, » id est
in quo iniquitas caeca perduret. « Ut ducas unumquodque
ad terminos suos, » id est, ut dijudices si vel
is qui nunc iniquus cernitur, in iniquitate vitam
finiat; vel is qui justus cernitur, extremitatem vitae
suae cum justitiae perfectione concludat. « Et intelligas
semitas domus ejus, » id est consideres atque
discernas vel cui bona actio perseverans aeternam
mansionem praestet in regno, vel quem usque ad
terminum suum actio prava constringens in aeternum
damnet supplicium. Domus quippe pro mansione
ponitur, semita pro actione. Semita igitur ad domum
ducit, quia actio ad mansionem pertrahit.
Sed quis hominum ista discussus dicat? quis ista

saltem imperterritus audiat? Multos enim videmus
quotidie qui justitiae luce resplendent, et tamen ad
finem suum nequitiae obscuritate tenebrantur. Et
multos cernimus peccatorum tenebris obvolutos, et
tamen juxta vitae suae terminum repente reddi luce
justitiae liberos. Multos etiam novimus semel inventam
viam justitiae illibate usque ad obitum tenuisse,
et plerosque conspeximus usque ad exitum coepta
semel crimina sine cessatione cumulasse. Quis vero
inter ista occultorum judiciorum nubilas mentis suae
radium mittat, ut aliqua consideratione discernat
vel quis perduret in malo, vel quis perseveret in
bono, vel quis ab infimis convertatur ad summa, vel
quis a summis revertatur ab infima? Latent haec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.