PL 121, col. 31

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

« Hic fert fructum multum, non ait, quia sine me
parum potestis facere, sed nihil potestis facere. » Sive
ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest, sine
quo nihil fieri potest. Si ergo nihil fieri potest boni sine
gratia Dei, omne opus bonum referendum est ad gratiam
Dei. Item quod nos non eligimus Christum, sed
Christus nos primus elegit, et cum essemus mali de
malis effecit bonos, in eodem libro [(Tract. LXXXVI)] doctor
praefatus nos instruit: « Non vos me elegistis, inquit,
sed ego elegi vos [(Joan. XV, 16)] . » [Haec est illa
ineffabilis gratia. Quid enim eramus quando Christum
nondum elegeramus, et ideo non diligebamus?
Nam qui eum non elegit, quomodo diligit? Nunquid
jam in nobis erat, quod in psalmo canitur: « Elegi
abjectus esse in domo Domini mei magis, quam habitare

in tabernaculis peccatorum? » [(Psal. LXXXIII,
11.)] Non utique. Quid ergo eramus, nisi iniqui
et perditi? Neque enim jam credideramus in eum,
ut eligeret nos. Nam si jam credentes elegit,
electos elegit. Cur ergo diceret: « Non vos me
elegistis, » nisi quia: « Misericordia ejus praevenit
nos? » [(Psal. XVIII, 11.)] Hic certe vacat vana illorum
ratiocinatio, qui praescientiam Dei defendunt
contra gratiam Dei, et ideo dicunt nos electos ante
mundi constitutionem [(Eph. I, 4)] , quia praescivit
nos Deus futuros bonos, non seipsum nos facturum
bonos. Non hoc dicit, qui dicit, « Non vos me
elegistis; » quoniam si propterea nos elegisset, quia
bonos futuros esse praesciverat, simul etiam praescisset
quod eum nos fuissemus prius electuri. Non

enim aliter esse possemus boni: nisi forte dicendus
est bonus, qui non eligit bonum. Quid ergo eligit in
non bonis; non enim electi sunt, quia boni fuerunt,
qui boni non essent nisi electi essent: « Alioquin
gratia jam non est gratia [(Rom. XI, 6)] , » si praecessisse
contendimus merita. Haec quippe electio gratia
est, de qua dicit Apostolus [(Rom. XI, 5, 6)] : « Sic
ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae
salvae factae sunt. » Unde subjungit. « Si autem
gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam
non est gratia. » Audi, ingrate, audi: « Non vos me
elegistis, sed ego vos elegi [(Joan. XV, 16)] . » Non est
ut dicas, ideo electus sum, quia jam credebam. Si
enim credebas in eum, jam elegeras eum. Sed audi:
« Non vos me elegistis. » Non est ut dicas: Antequam

crederem jam bona operabar, ideo electus sum. Quid
enim est boni operis ante fidem? cum dicat Apostolus:
« Omne quod non est ex fide, peccatum est [(Rom. XIV, 23)] .
» Quid ergo dicturi sumus audiendo:
« Non vos me elegistis, » nisi quia mali eramus, et
electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus.
Non est enim gratia, si praecesserant merita:
est autem gratia. Haec igitur non invenit, sed efficit
merita. Et videte, charissimi, quemadmodum non
eligat bonos, sed quos eligit faciat bonos. « Ego, inquit,
elegi vos et posui vos ut eatis, et fructum afferatis,
et fructus vester maneat [(Joan. XV, 16)] . »
Nonne iste est fructus, de quo jam dixerat: « Sine
me nihil potestis facere? » [(Ibid., 5.)] Elegit ergo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.