PL 121, col. 33
De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne
Filium tuum, » ostendit omne tempus, et quid
quando faceret, vel fieri sineret, ab illo esse dispositum,
qui tempori subditus non est, quoniam quae
futura fuerant per singula tempora in Dei sapientia
causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora.
Quibus verbis docemur quidquid fieri diversis temporibus
videmus, vel certe facienda sunt, in Dei
praedestinatione causas, cur fiant haberi, et secundum
quod ipse qui ordinator est temporum disponit,
universa fieri. Unde etiam et in consequentibus ait [(Tract. eod.)] :
Qui enim certis et immutabilibus causis
omnia futura praedestinavit, quod facturus est fecit.
Nam et per prophetam de illo dictum est: « Qui
fecit quae futura sunt [(Isa. XLV, 11)] . » Si ergo omnia
quae facturus est Deus, in praedestinatione jam fecit,
profecto quibus largiturus est regnum, in praedestinatione
jam dedit; et quos judicaturus ad poenam, in
praedestinatione jam judicavit.
Item quod electi secundum Dei propositum praedestinati,
et vocati sunt, idem doctor in libro de gratia
et correptione [(cap. 6 et 7)] sic loquitur: [Quid est
etiam quod in apostolorum Actibus legimus: « Audientes
autem gentes gavisae sunt, et exceperunt
verbum Domini, et crediderunt quotquot erant praeordinati
in vitam aeternam [(Act. XIII, 48)] . » Quis
operatus est eos in vitam aeternam, nisi qui vasa
misericordiae operatus est eos? qui et « elegit illos in
Filio suo ante constitutionem mundi [(Ephes. I, 4)] »
per electionem gratiae. « Si autem gratia, jam non
ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia
[(Rom. XI, 6)] .
» Non enim sic sunt vocati, ut non
essent electi; propter quod dictum est: « Multi enim
vocati, pauci vero electi [(Matth. XX, 16)] . » Sed quoniam
secundum propositum vocati sunt, profecto et
electi sunt per electionem, ut dictum est, gratiae,
non praecedentium meritorum suorum; quia gratia
illis est omne meritum. De talibus dicit Apostolus:
« Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur
in bonum his, qui secundum propositum vocati
sunt: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit
conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit,
illos et vocavit; quos autem vocavit,
ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et
glorificavit [(Rom. VIII, 28-30)] . » Ex istis nullus perit,
quia omnes electi sunt. Electi sunt autem, quia secundum
propositum vocati sunt: propositum autem
non suum, sed Dei.] Item quod nullus electorum qui
praedestinati sunt, perire potest, et de Juda, quod
electus in apostolatus honorem per judicium, vel ad
effundendum sanguinem Christi, cum loqueretur
praefatus doctor in eodem libro [(cap. 7)] de capitulo
apostoli, in quo ait: « Quos autem praedestinavit,
illos et vocavit, » ita subjunxit: [Eos itaque vult intelligi,
quos « secundum propositum vocavit, » ne
putentur in eis aliqui esse vocati, et non electi, propter
illam Dominicam sententiam: « Multi vocati,
pauci electi [(Matth. XX, 16)] . » Quicunque enim electi,
sine dubio etiam vocati: non autem quicunque vocati,