PL 121, col. 36

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

vero venient ad Christum, quia ita veniunt quomodo
ipse dicit: « Omne quod dat mihi Pater, ad
me veniet; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras [(Joan. VI, 37.)]
» Et paulo post: « Haec est, inquit,
voluntas ejus qui misit me, Patris, ut omne quod
dedit mihi Pater, non perdam ex eo [(Ibid., 39)] . » Ab
illo ergo datur etiam perseverantia in bono usque in
finem. Neque enim datur, nisi eis qui non peribunt,
quoniam qui non perseverant, peribunt. Talibus Deum
« diligentibus omnia cooperantur in bonum: »
usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum
deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat
proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque
doctiores: discunt enim in ipsa via justa cum tremore
se exsultare debere, non sibi arrogando tanquam

de sua virtute fiduciam permanendi.] Item
quod qui sic cadunt ut pereant, de praedestinatorum
numero non fuerint, in eodem libro [(cap. 12)] , cum
Joannis apostoli sententia tractaretur dicentis: « Est
peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget quis [(I Joan. V, 16)] ,
» haec verba beatus Augustinus subjungit:
[De quo peccato, quoniam non expressum
est, possunt multa et diversa sentiri. Ego autem id
esse peccatum fidem, quae per dilectionem operatur,
deserere usque ad mortem; huic peccato ultra non
serviunt non prima conditione, sicut ille, liberi, sed
per secundum Adam Dei gratia liberati, et ista liberatione
habentes liberum arbitrium, quo serviunt
Deo, non quo captiventur a diabolo; « liberati enim
a peccato servi facti sunt justitiae [(Rom. VI, 18)] , »

in qua stabunt usque in finem, donante sibi perseverantiam
illo qui « eos praescivit et praedestinavit, et
secundum propositum vocavit et justificavit, » quoniam
illa, quae de his promisit, etiam futura jam fecit.
Cui promittenti « credidit Abraham, et deputatum
est illi ad justitiam; dedit « enim » gloriam Deo
plenissime credens, » sicut scriptum est, « quia quae
promisit potens est et facere [(Rom. IV, 3, 20, 21)] . »
Ipse ergo bonos illos facit, ut bona faciant. Neque
enim eos propterea promisit Abrahae, quia praescivit
a se ipsos futuros bonos. Nam si ita est, non suum,
sed eorum est quod promisit; non autem sic « credidit
Abraham, sed non est infirmatus in fide, dans
gloriam Deo, plenissime credens quia quae promisit,
potens est facere. » Non ait, quae praescivit, potens

est promittere, aut, quae praedixit, potens est ostendere,
aut, quae promisit, potens est praescire. Ipse
igitur eos facit perseverare in bono, qui fecit bonos;
qui autem cadunt et pereunt, in praedestinatorum
numero non fuerunt. Quamvis ergo de omnibus regeneratis
et pie viventibus loqueretur Apostolus dicens:
« Tu quis es, qui judicas alienum servum?
suo domino stat aut cadit, » continuo tamen respexit
ad praedestinatos et ait: « Stabit autem, » et ne
hoc sibi arrogarent: « Potens est enim Deus, inquit,
statuere eos [(Rom. XIV, 4)] . » Ipse itaque dat perseverantiam,
qui statuere potest eos qui stant, ut perseverantissime
stent, vel restituere qui ceciderant:
« Dominus enim erigit elisos [(Psal. CXLV, 8)] . » ]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.