PL 121, col. 577
Praefatio (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne
Domino OTRICO WANDALBERTUS salutem dicit.
Veteri et perantiquo praecepto monemur ut parere
majoribus, morem gerere aequalibus, consulere minoribus
studeamus. Ego quia tibi, charissime, ut
minori, quod cogitatu ipso nefas judico, consulere
nequeo; in te enim ipso tibi, ut revera sapientem
decet, omnis opis consilium totiusque prudentiae copiam
esse perpendo; morigerari vero sicut aequali
sensus et ingenii tarditate non valeo, quod primum
constat, ut majori parere et obsecundare viribus
cunctis et omni facultate desidero: maxime quod
incessanti et infatigabili studio ac benevolentia me,
postquam longe a patria rebusque domesticis, non
tam exsulare, quam degere coepi, tua ope, consilio,
providentia et liberalitate fultum intelligo; nec leviter
pecco, si cum morem gerere nequeo, parere
pro ingenii paupertate refugio. Itaque quod inopinato
studio ex me, et inevitabili constantique auctoritate
petiisti, ut per anni totius spatium occurrentes quot
diebus sanctorum festivitates et solemnes undecunque
Christianorum votorum celebritates metro digererem;
feci ut potui, non tam artis usu atque solertia,
quam tua devotione, et immerito erga me sanctorum
ad id peragendum adjutus, ut confido, favore.
In quo opere quia solemnium dierum certissima
comprehensio non leviter nec facile pro librorum
varietate constabat, ope et subsidio praecipue usus
sum sancti et nominatissimi viri Flori, Lugdunensis
Ecclesiae subdiaconi, qui ut nostro tempore revera
singulari studio assiduitate in divinae Scripturae
scientia pollere, ita librorum authenticorum non
mediocri copia et varietate, cognoscitur abundare.
Ab hoc ego sumptis veteribus emendatisque codicibus,
Martyrologicum librum a Kalendis Januariis ad
finem anni per dierum singulorum occurrentes festivitates
metro edidi, praemissa, ut congrue existimavi,
Invocatione ad Deum, Allocutione ad omnes qui
forte erunt lectores, commendatione ad te, operis
hortatorem, et ad Caesarem benignissimum Lotharium
argumentique sive propositionis diverso metro
descriptione: et addita post editum Martyrologium,
conclusionis hymnique in omnes sanctos editione;
cui etiam operi distinctionem mensium singulorum