PL 121, col. 683

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

Liber hic Aeneae, Parisiensis episcopi, adversus
Graecos e bibliotheca Thuanea jam ab annis plus
minus duodecim erutus. In eo multa cum Graecorum,
tum Latinorum Patrum testimonia adducit
Aeneas. Graecorum testimonia propter antiquam illorum
interpretationem reliqui sarta tecta; Latinorum
vero, cum et prolixiora essent et frequentiora, ne taedium
parerent lectori, saepius expungi, servatis tamen
prioribus et posterioribus verbis, remissoque
ad edita citatorum Patrum opera lectore. Utraque,
partim ad excusos auctorum libros, partim ad mss..
contuli, adnotatis lectionibus variis, et nonnullis observatis
quae in editionibus non exstant.
Caroli Calvi imperatoris temporibus, inter Galliae
praesules pietate ac eruditione conspicuus vixit
Aeneas; eumque summis laudibus effert Lupus, abbas
Ferrariensis, epistola 98, nomine cleri Parisiensis
scripta, ad Guenilonem, archiepiscopum Senonensem:
« Aeneam, cujus praeconia praemisimus,
concorditer omnes eligimus, Aeneam Patrem, Aeneam

pontificem habere optamus. Quamvis enim tanta
prudentia ac probitate praecellentissimus rex noster
polleat, ut solum ejus judicium de viro memorato
posset sufficere, tamen conditionis humanae non nescii,
futurorumque curiosi, aulicorum nos ipsi propositum
ac mores longe prius inspeximus, et inter
graves probabilesque personas et sanctitate ferventes,
hunc quem antistitem habere cupimus quotquot
eum nosse potuimus, ut nunc palam est, absque errore
annumeravimus, » etc. Et in rescripto Wenilonis
metropolitani et coepiscoporum provinciae Senonensis
ad clerum Parisiensem, Lupi. epist. 99:
« Quis leviter tetigit palatium, cui labor Aeneae
non innotuit, et fervor in divinis rebus non apparuit?
Quamobrem electionem in eo factam Deo propitio
libenter sequimur, ut eum profuturum populo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.