PL 121, col. 687

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

esset impalpabile, ventis aereque subtilius; sed
nos e contra dicimus, sanctaque credulitate firmamus
quod in illa resurrectionis gloria erit corpus
nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae,
sed palpabile per veritatem naturae. Nam
beatus papa Gregorius, quondam in eadem Constantinopolitana
urbe positus, cum praefato Eutychio de
hac re in conspectu Tiberii Constantini imperatoris
gloriosum habuit certamen, veluti ipse plenius commemorat
in decimo quarto libro Moralium Job. Sed
ita ab eo nobiliter est devictus, ut pellem manus suae
teneret, dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus,
quod omnimodis prius negare consueverat.
Est autem dictu lamentabile quia eadem sedes quae
caput levare conatur ad superos, pro rectae fidei

praesulibus doctrina foedatos, rectores olim habuit
haeretica, quos Tripertita denotat Historia, et sanctorum
Patrum in canonibus damnat solertia. Non
vero in Romana sede, Deo rectore, tale unquam contigit
dedecus, ut aliquis haeresiarches eidem praesideret,
quam summus apostolorum princeps sua
sessione illustravit et fuso sanguine consecravit, cui
suas regendas oves Dei Filius speciali cura commisit;
nec mirum, quia ipsi dictum fuerat: Tu es
Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam: et tibi dabo claves regni coelorum [(Matth.
XVI, 18, 19)]
. Ergo cui propria auctoritate regnum
dabat, hujus fidem firmare non poterat? Quem cum
petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit. Liberius
tamen, papa a beato Petro tricesimus septimus,

quamvis a fidei tramite non deviaret, exsilio et minis
Ariani principis territus, non virtute qua debuit
perfidis Arianis viriliter repugnavit. His autem qui
ab arce totius Christianitatis deviare videntur, novasque
adinveniunt quaestiones, recte intonat Paulus
ad Galatas, quorum ex Graecia propagatur origo: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos
vocavit in gratiam Christi Jesu in aliud Evangelium
quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant,
et volunt convertere evangelium Christi
[(Gal. I, 6)]
.
Magna etiam auctoritate ingeminat dicens: Sed licet
nos aut angelus de coelo Evangelizet vobis praeterquam
quod evangelizavimus vobis, anathema sit [(Gal. I, 6)]
.
Et consequenter addidit: Sicut praediximus, et nunc
iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id

quod accepistis, anathema sit.
Jure itaque a rectore sanctae Ecclesiae a via veritatis
aberrantibus talia apostolice inferuntur. Hac
etiam virga reprehensionis digni habentur: O insensati
Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire,
ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est et
crucifixus? Denique cunctis saeculis enorme generatur
piaculum, dum ab ipsis quorum doctrina adornari
debuerat Ecclesia, florere nitore religionis, et
augmentum accipere suae salvationis, humiliari zelo
nequitiae contenditur: et a qua omnis macula longe
abesse debuerat, ei infligere nituntur, ut non sit a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.