PL 121, col. 695

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem eum
receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus
in nomine ejus. Qui non ex sanguine, neque ex
voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo
nati sunt [(Joan. I, 11)]
. Disce ergo hoc unitum nomen
esse sempiternum in Deitate Patris, et Filii, et sancti
Spiritus, sicut et unum baptisma est fidei, quod vitam
aeternam credentibus tribuit. Quia sicut unum
est in natura Trinitatis, ita et unum donum per baptismum
divinitatis. Apostolus ait: Una fides, unum
baptisma. Idcirco quod nomen Patris sit in divinitate,
hoc nomen sit et Filii in natura deitatis, sic et
sancti Spiritus identidem hoc nomen sit in substantia
claritatis. »
CAP. IX.
Item idem in eodem libro: Unitam naturae virtutem
ostendens mittentis et missi Filii, sic dicit: « O inaudita
adhuc penitus tam inquisita perscriptio! Itaque
suggerente ipso de se sancto Spiritu respondeo. Nunc
oportet nos unum pro multis pertinens dare auctoritatis
exemplum. Memento unitam esse hanc naturae
virtutem mittentis et missi, dum hic qui nunc missus
est, ipse jampridem misisse mittentem inveniatur.
Denique per sanctum Isaiam Dominum Dei
Filium accipe testantem: Accedite ad me et audite
haec. Non ab initio in occulto locutus sum. Cum fierent
illic eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus
ejus [(Isa. XLVIII)]
. Disce tandem aliquando unam esse
hanc naturam divinitatis mittentis et missi, dum qui
nunc in Evangelio quamvis missurum se Spiritum

paraclitum testatus sit, tamen se ipse ab eo jam prius
missum per inclytum prophetam Isaiam fuisse professus
sit: dum hic qui mittitur a mittente nunquam
dividitur, quia indiscreta natura est: dum inter mittentem
et missum personae ostenduntur, et nulla
in divinitate divisio est, propterea quod ubique praesens
sit haec unita plenitudo, et omnia impleat interius
et exterius a summitate coelorum usque ad profundum
inferorum. »
CAP. X.
Item idem ipse in libro quem fecit contra objectiones
cujusdam Potentini Urbici, ita prosequitur:
« Filius, inquit, ad Patrem clamat: Pater, honorifica et
nomen tuum. Et venit vox de coelis: Et honorificavi
iterum honorificabo [(Luc. VII)]
. Nam et alio in loco idem

ipse repetit: Ego a Patre exivi et veni [(Joan. XVII)]
.
Utique si ipse erat Pater in persona qui et Filius,
sic debuerat intimasse: Ego a me exivi et veni in
hunc mundum, dum procul dubio alter sit qui exivit,
et alius de quo exierit. Sed ad haec subjunxit de
persona sancti Spiritus: Dum venerit advocatus ille,
quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis,
qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de
me [(Joan. XVI)]
. Ita et non alter est qui mittit,
et alius adaeque in persona a quo procedit; et alter
est hic ipse qui venit? Denique si una esset persona,
a quo tandem mitteretur, vel a quo procederet? Sicut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.