PL 121, col. 697
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
evangelista in Epistola sua tam absolute testatur: Et tres unum sunt.
»
CAP. XIII.
Idem ipse in libro VI de Beatitudine fidei: Quod
Spiritus sanctus in virtute praescientiae Patris et Filii
unanimiter consistat. « De unito nomine deitatis multifariam
quamvis sit dictum per singulas personas,
quod retulisti in Patre, hoc ipsum ut confitearis
necesse est uniter esse et in Filio: Deum de Deo, lumen
de lumine, totum de toto, et totum in toto, perfectum
de perfecto, plenitudinem de plenitudine, integrum
de integro, sempiternum de sempiterno,
sapientiam de sapientia, virtutem de virtute, unum
de uno, et unum in uno, verum de vero, Filium de
Patre, natum non factum, unius substantiae cum Patre;
sed et Spiritum sanctum, qui de una Trinitate
consistit, Deum verum, lumen verum, totum perfectum,
totum plenum, integrum, sempiternum, in
ipso sapientiam, virtutem praescientiae Patris et
Filii consistentem. »
CAP. XIV.
Item ipse in libro VII de professione regulae catholicae,
de sancto Spiritu sic commemorat, exemplum
ponens de Psalmographo: « Verbo Domini coeli firmati
sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum [(Psal. XXXII, 6)]
.
Utique Verbum Filium declaravit:
Dominum autem Patrem ejus indicavit, et Spiritum
oris ejus Spiritum principalem esse demonstravit.
Vides quam breviter per singulas significationes
in personis inesse distinxit, id est Verbum, et Dominum
et Spiritum, et unitam operationem in his
esse ostendit. Nam si te adhuc in aliquo ambiguitas
tenet, eadem ipsa repeto. Ubi ait: Verbo Domini,
non solum vocis inconsubstantivum accipias;
quem si validius quis emiserit, de montibus solet
resonare echo; cujus tantum in phantasia auditus
est resonantis, sed factus nullus. Sane de hoc verbo
Domini nostri Patris, qui est salus nostra, sic ubique
divinae Scripturae testantur, quia Filius Dei Deus est
substantivus, per quem omnia facta sunt. Ergo quia
dixit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris
ejus omnis virtus eorum, cognosce hoc verbum substantivum
non aliunde quam de Patre proprie natum
fuisse; sed et Spiritu oris ejus eum Spiritum dixit,
qui de ipsa unita substantia processit, sicut cautum
invenimus; non ex alia natura quam de ipsa; ac per
hoc unita est Patris et Filii et sancti Spiritus substantia,
quam Graeci dicunt οὐσίαν. et unita est ejusdem
Trinitatis operatio in factura. »
CAP. XV.
Item ipse in libro VIII de Fidei Unitate: Quod