PL 121, col. 701
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
Jeremiam audite clamantem contra Judaeos: Quia
dereliquerunt me fontem vitae Deum. Alibi autem
Spiritum sapientiae esse scientes Spiritum sanctum,
secundum Isaiam quidem dicentem: Et requiescet
super eum spiritus Dei, Spiritus sapientiae et intellectus [(Isa. XI, 2)]
.
»
CAP. XIX.
Item idem in Fide catholica: Quod Spiritus sanctus
a Patre procedat et a Filio. « Pater a nullo est
factus, nec creatus, nec genitus: Filius a Patre solo
est, non factus, non creatus, sed genitus: Spiritus
sanctus a Patre et Filio, non factus. non creatus,
nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non
tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus
sanctus, non tres Spiritus sancti. Et in hac Trinitate
nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus,
sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et
coaequales. Ita ut per omnia, sicut jam supradictum
est, et Trinitas in unitate, et unitas in Trinitate veneranda
sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate
sentiat. »
CAP. XX.
Ambrosius Mediolanensis episcopus in libro primo
quem scripsit ad Gratianum imperatorem [(De Spiritu
sancto, cap. 10, init.)] : Quod Spiritus sanctus
cum a Patre et Filio procedit, non transeat de loco
ad locum, ita tractat: « Etenim si de loco procedit
Spiritus, et ad locum transit, etc., usque ad haec
verba: Et revelasti ea parvulis, quae finem capiti
imponunt. »
CAP. XXI.
Item idem ipse in secundo libro: Quod Spiritus
sanctus sicut mittitur a Patre, ita mittitur et a Filio,
et Filius ipse mittitur a Spiritu. « Considera quia
Dominus noster Jesus Christus in Isaia locutus est,
a Spiritu sancto esse se missum. Nunquid ergo Spiritu
minor Filius, quia missus a Spiritu est? Habes
igitur scriptum, quod Filius a Patre et Spiritu ejus
dicat esse se missum. Ego sum, inquit, primus, ego
in aeternum, et manus mea fundavit terram, dextera
mea solidavit coelum; et infra: Ego locutus sum, ego
vocavi, ego adduxi eum, et prosperum iter ejus feci.
Accedite ad me et audite haec. Non in occulto ab initio
locutus sum. Cum fierent illic eram, et nunc Dominus
misit me et Spiritus ejus [(Isa. XLVIII, 13, 15,
16)]
. Utique qui coelum fecit et terram, ipse dicit a
Domino et Spiritu ejus esse se missum. Videtis ergo
quod simplicitas sermonis, non injuria sit missionis.
Ipse igitur missus a Patre, ipse est missus a Spiritu.
Et ut agnoscas nullam majestatis esse distantiam,
etiam Filius Spiritum mittit, sicut ipse dixit: Cum
autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a
Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit [(Joan. XV, 26)]
.
Nunc eumdem Paracletum et a
Patre esse mittendum supra posuit dicens: Paracletus
autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater
in nomine meo [(Joan. XIV, 26)]
. Vide unitatem, quia