PL 121, col. 703

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

sapiens aut potens dicitur, quia per omnia perfectus
est, et nullo prorsus indigens bono. Nam paternae
virtutis et sapientiae idem Filii Spiritus creditur, et
ideo ipse et substantia virtus, et sapientia comprobatur. »
CAP. XXV.
Item idem in Dialogo cum Theodoreto in Tripartita
Historia Cyriano episcopo habito: Quod Spiritus
sanctus a Patre procedat, et a Filio non sit alienus,
sic prosequitur: « Meminimus enim dicentem
Christum palam de Spiritu sancto: Ille me clarificabit.
Novimus ad haec sancti Spiritus operationem
conterentem nequissimas immundasque virtutes,
sed non ita dicimus eum sicuti denique unumquemque
sanctorum, tanquam aliena per Spiritum sanctum

utentem virtute. Fuit enim et est ejus Spiritus,
sicuti denique et Patris. Et hoc nobis bene satis explanat
scribens sacratissimus Paulus: Qui autem in
carne sunt, placere Deo non possunt: Vos autem non
estis in carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei
habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non
habet, hic non est ejus [(Rom. VIII, 8)]
. Procedit enim
ex Deo et Patre Spiritus sanctus, secundum Salvatoris
vocem, sed non est alienus a Filio. Omnia enim
habet cum Patre, et hoc ipse docuit dicens de Spiritu
sancto: Omnia quaecunque habet Pater, mea
sunt. Propterea dixi vobis quia ex meo accipiet, et
annuntiabit vobis [(Joan. XVI, 15)]
. Ergo glorificavit
quidem Jesum Spiritus sanctus inopinabilia operantem:
verumtamen sicut Spiritus ejus, et non aliena

virtus, et eo superior secundum quod intelligitur
Deus. »
CAP. XXVI.
Hilarius, Pictavensis episcopus, de Missione Spiritus
sancti a Filio, in libro quem scripsit in Germaniam,
Galliam, Belgicam, Lugdunensem, Novempopulanam,
Tolosam et Britanniam, sic dicit: « Credimus
et in Spiritum sanctum, hoc est paracletum,
quem promittens apostolis suis, post reditum suum
in coelos, misit docere eos ac memorari omnia,
per quem sanctificantur sinceriter in eum credentium
animae. »
CAP. XXVII.
Item idem in eodem libro. « Si quis Spiritum sanctum

paracletum dicens, innascibilem Deum dicat,
anathema sit. [( Adjectio nunc Paracleti, anathemati
obnoxiam facit innascibilis in eum Dei praedicationem.
Impiissimum enim est innascibilem Deum eum
dici, qui ad consolationem nostram sit missus a Filio.)]
Si quis, sicuti docuit nos Dominus, non alium
dicat Paracletum a Filio, dixit enim: Et alterum
Paracletum mittet vobis Pater, quem rogabo eum [(Joan. XIV, 16)]
,
anathema sit. (A Filio Paracletum
missum meminimus, et in principio hoc fides ipsa
exposuit. Sed quia frequenter Filius propter indifferentis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.