PL 121, col. 709

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

Item idem in eodem libro [(ibid. et cap. 27)] :
« Nunquid ergo possumus quaerere utrum jam processerat
de Patre Spiritus sanctus quando natus est
Filius, an nondum processerat, et illo nato de utroque
processit ubi nulla sunt tempora, etc., usque ad,
videatur mente quod tenetur fide. »
CAP. XLV.
Item S. Augustinus: Quod Spiritus sanctus sit in
Patre et Filio, sic dicit in libro quem scripsit contra
quinque haereses, id est, Paganos, Judaeos, Manichaeos,
Sabellianos, et Arianos. « Diximus de Patre
et Filio quod potuimus et quantum potuimus, si
tamen aliquid digne potuimus. De Spiritu sancto tacuimus,
sed non eum praeterivimus. Quidquid enim

de Patre et Filio diximus, de Spiritu sancto diximus.
Est enim in illis et cum illis unus et verus Deus; non
minor aut tertius Deus. Quid adhuc dicam fatigatis
fatigatus? Qui Spiritum sanctum a Patre et Filio aeternitate
et substantia, vel communione separat, eumque
negat Spiritum esse Patris et Filii, plenus est spiritu
immundo, vacuus est Spiritu sancto. Ideo enim dicitur, Deus charitas
[(Joan. IV, 8)]
, quia partibus non dividit
unitatem, sed ineffabiliter coagulat Trinitatem.
Ipsa est enim Trinitas unus Deus, turris fortitudinis
a facie inimici, qui in se credentes custodit in saecula
saeculorum, Amen. »
CAP. XLVI.
Item Augustinus in disceptatione quam habuit

contra Pascentium comitem Arianorum, praesente
Laurentio, judice electo ab utrisque partibus [(epist.
178 in medio)] . « Ecce quid est homousion, quod exprobratur
injuste? Non enim verbum solum, sed et
res in verbo est, nec solus sermo sonans auribus,
sed substantia una est Dei credenda in mentibus. Si
enim in hominibus credentibus in se totus Deus credendus
est habitare, quomodo Filium totum in se
Pater, aut Filius Patrem non credatur excipere? Ac
per hoc ipse in Patre, et Pater in eo manet, et ex
Patre vel Filio sanctus credendus est Spiritus non
solum processisse, sed semper ad peragenda opera
Trinitatis omnino procedere. »
CAP. XLVII.
Item S. Augustinus: Quod Spiritus sanctus procedat
a Patre et Filio, in libro secundo [(imo lib. III,
cap. 17)] , quem scripsit contra Maximinum haereticum,
sic ait: « Magnum aliquid sane tibi dicere videris,
quia dicis, Filius erat in principio antequam
aliquid esset, Pater vero ante principium. Ubi legisti
ut hoc crederes? Unde praesumpsisti ut hoc diceres,
ubi nec auctoritas ulla nec ratio est? Quid
est enim ante principium, quandoquidem quidquid

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.