PL 121, col. 712

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

cum inter scandala persecutorum mitto, qua
me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas
passiones fecit. Quamvis mitti etiam juxta naturam
divinitatis possit intelligi. Eo enim ipso a
Patre Filius mitti dicitur, quo a Patre generatur.
Nam sanctum quoque Spiritum qui, cum sit aequalis
Patri et Filio, non tamen incarnatus est, iisdem
se Filius mittere perhibet et dicens: Cum venerit
Paracletus quem ego mitto vobis a Patre [(Joan. XV,
26)]
, etc., usque ad, debeat ad amorem Domini. »
CAP. LVII.
Item idem in libro Moralium secundo [(cap. 27)] :
« Si prophetiae Spiritus prophetis semper adesset,
David regi de templi constructione consulenti, nequaquam
Nathan propheta concederet, quod post

paululum negaret. Unde bene in Evangelio scriptum
est: Super quem videris Spiritum descendentem et
manentem super eum, hic est qui baptizat [(Joan. I, 33)]
.
In cunctos namque fideles Spiritus venit, sed in solo
mediatore singulariter permanet; quia ejus humanitatem
nunquam deseruit, ex cujus Divinitate procedit.
In illo igitur manet, qui solus et omnia et
semper potest. »
CAP. LVIII.
Item idem in eodem libro post pauca [(cap. 28)] :
« In his igitur donis sine quibus ad vitam perveniri
non potest, Spiritus sanctus sive in praedicatoribus
suis, seu in electis omnibus semper manet, etc., usque ad,
manet ad cuncta. »
CAP. LIX.

Item idem in libro quinto [(cap. 26)] : Quod Spiritus
sanctus de Patre procedat, et de eo quod est Filii
accipiat, ubi intelligitur et ab eo procedere. « Et vocem
quasi aurae lenis audivi [(Job IV, 16)]
. Quid enim per vocem
aurae lenis, nisi cognitio Spiritus sancti designatur?
qui de Patre procedens, et de eo quod est Filii
accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur,
etc., usque ad, illuminando perturbat. »
CAP. LX.
Fulgentius: Quod solus Pater genuerit Filium,
solus Filius a Patre genitus sit, solus Spiritus sanctus
a Patre Filioque procedat, in libro tertio quem scripsit
contra Fabianum, sic dicit: « Veraciter quippe

profitemur solum Patrem genuisse, solum Filium de
Patre natum esse: veraciter etiam dicimus solum
Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere. »
CAP. LXI.
Item idem in libro quinto contra eumdem Fabianum:
« Ecce inquantum potui, licet breviter, reddidi
rationem, qua unum Deum dicamus Patrem et
Filium et Spiritum sanctum, et in ipsa imagine Dei
ostendi quoddam divinae agnitionis indicium. In qua
quidem imagine, memoria, intelligentia et voluntas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.