PL 121, col. 992

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

sui poenitet, cujus est omnibus omnino rebus tam
fixa sententia, quam certa praescientia.] Utrumque
ergo apud illum aeternum, utrumque immutabile
est, cum de omnibus omnino rebus, tam bonis quam
malis, quae fiunt in mundo aeternaliter ante mundum,
et praenoscendo certa est ejus praescientia, et
judicando fixa sententia. Hanc immobilitatem praescientiae
et praedestinationis Dei ante tempora manentem,
et omnia temporalia ordinantem, etiam
beata Judith, victoriam de Assyriis inimicis populi
Dei postulans, mirabiliter et breviter in oratione sua
Deo confitetur, dicens: « Tu enim fecisti priora, et
illa post illa cogitasti, et hoc factum est quod ipse
voluisti, et tua judicia in providentia tua posuisti [(Judith. IX, 4, 5)] .
» -- « Fecisti, inquit, priora, et

illa post illa cogitasti; » non quod in Deo volutabilitas
et varietas decedentium et succedentium cogitationum
credenda sit, sed quia omnia quae in rebus
creatis praecedunt atque succedunt, ille uno et
aeterno intuitu immutabiliter cernit, incomprehensibiliter
comprehendit. « Et tua, inquit, judicia in
providentia tua posuisti, » id est, judicia tua, quae
exerces in mundo, in providentia tua posuisti etiam
ante mundum: et quidquid temporaliter fieri voluisti,
in aeterno consilio tuo intemporaliter statuisti.
Novit enim omnipotens Deus creare nova sine novitate
aliqua voluntatis: novit et quiescens agere et
agens quiescere. Potest ad opus novum non novum,
sed sempiternum adhibere consilium. Et ideo cum se
aliud atque aliud cogitasse dicit, non ipse, quod absit,

mutabilitate aliqua variatur, sed erga mutabilitatem
nostram diversis modis immutabilis et non
diverso consilio operatur. Unde et beatus apostolus
Jacobus de illo dicit: « Apud quem non est transmutatio,
nec vicissitudinis obumbratio [(Jac. I, 17)] . »
Et liber Ecclesiasticus in ejus laudibus loquitur, dicens:
« Domino enim antequam crearentur, omnia
fuerunt agnita. Similiter et post perfectum respicit
omnia [(Eccli. XXIII, 29)] ; » et iterum: « A saeculo et
usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in
conspectu ejus [(Eccli. XXXIX, 25)] . »
CAPUT III.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.