PL 121, col. 994

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

« Quod factum est, in ipso vita erat [(Joan. I, 3)] , »
id est omne quod a Verbo et per Verbum Dei « factum
est » temporaliter, jam antequam fieret, aeternaliter
in eodem Verbo Dei « vita erat » : quia videlicet
ipsum Verbum Dei vivens, vita est, et viva
sapientia, et viva ratio, et vivum consilium, quo
omnia suis modis et suo ordine fieri potuerunt.
REGULA TERTIA. In operibus Dei omne praescitum est praedestinatum.
Tertia regula divinae praescientiae et praedestinationis
est, « quia in operibus omnipotentis Dei non
sunt alia praescita et alia praedestinata, sed quidquid
ibi est praescitum, quia totum est bonum et justum,
sine dubio est etiam praedestinatum; et quidquid
praedestinatum, utique et praescitum, quia praedestinatio

sine praescientia esse non potest. » Quantum
igitur ad ipsa opera divina pertinet, sive dicantur
praescita, sive dicantur praedestinata, tantumdem
valet, et eamdem exprimit immobilem firmitatem.
Inde est quod Apostolus quodam loco praescientiam
Dei praedestinationem ejus intelligi voluit, ubi ait:
« Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit [(Rom. XI, 2)] .
» Si enim praescisset tantummodo, et
non praedestinasset, nequaquam eam plebem suam
fecisset, sed quia ita praescivit, ut eam verissime
ipsa praescientia praedestinaret, quid est aliud quod
eam praescivit, nisi quia vere et immutabiliter praedestinavit?
Sic ergo in praeordinatione electorum ad
vitam, et in praeordinatione reproborum ad mortem,
quia utrumque justum opus Dei est, sicut Psalmista

testatur, dicens: « Justus Dominus in omnibus viis
suis et sanctus in operibus suis [(Psal. CXLIV, 17)] , »
nec praescientia ejus sine praedestinatione nec praedestinatio
sine praescientia intelligi potest, quia istud
justum est, et rectum opus suum, et vere praescivit,
et praesciendo juste praedestinavit.
REGULA QUARTA. Bona opera principaliter Dei sunt, sed et ipsius creaturae.
Mala solius creaturae ideo praescita. non praedestinata.
Quarta regula est ejusdem praescientiae et praedestinationis
quod: « Haec duo in operibus rationalis
creaturae et distincte et conjuncte intelligi possunt,
quia scilicet ejusdem creaturae opera alia sunt bona,

alia mala. Et quia bona opera ita sunt ipsius creaturae,
ut sint omnino, principaliter et veraciter opera
Creatoris, « qui operatur in ea et velle et perficere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.