PL 121, col. 998
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
praescientia, et praedestinatione, vocatione et
electione, justificatione, et glorificatione docuerat,
et quod postea de Gentium salute et Judaeorum obcaecatione
commemorat, eisdem ipsis testimoniis
sufficienter atque evidenter se demonstrasse, et
comprobasse credi velit.
Tale est et illud, quod ex verbis ejusdem Apostoli
beatus Augustinus ad probandam, et commendandam
divinam gratiam et praedestinationem proponit,
dicens [(de Praedest. Sanct., cap. 10)] : [Quod ergo
ait Apostolus: « Ipsius enim sumus figmentum,
creati in Christo Jesu, in operibus bonis » [(Eph. II,
10)] , gratia est; quod autem sequitur et dicit: « Quae
praeparavit Deus ut ambulemus in illis [(Ibid.)] , » praedestinatio
est.] Certe enim neque in hoc testimonio
apostolico nomen gratiae, vel praedestinationis sonat;
et tamen res ipsa gratiae et praedestinationis
manifestissime comprobatur. Quae enim manifestior
res gratiae, quam quod ex nobis nulla bona opera
habemus? sed ipsius, id est « Dei sumus » speciale
« figmentum creati in Christo Jesu in operibus bonis. »
Et quae evidentior res praedestinationis, quam
quod haec ipsa bona opera, non solum in praesenti
per gratiam suam nobis donavit, sed etiam in aeterna
praedestinatione sua: « Praeparavit Deus, ut in illis
ambulemus. » [Caveamus itaque, ut beatus Hieronymus
quodam loco admonet, in Scripturis superstitiosam
intelligentiam: Et hanc apostolicam auctoritatem,
qua non nomina, sed res ipsas divinae praescientiae
et praedestinationis suo exemplo nobis quaerendas,
et tenendas docuit quantum possumus firmissime,
et fidelissime, tam in evangelicis, et apostolicis,
quam etiam in propheticis dictis sequamur.]
CAPUT VI. REGULA SEPTIMA. Electorum nullus perire potest. De reprobis nullus salvatur. Cur salvari non possunt reprobi. De parvulis.
Septima regula est ipsius divinae praescientiae et
praedestinationis: « Ut neque de electis Dei ullum
perire posse credamus, neque de reprobis aliquem
salvari ullatenus existimemus. » Non quia non possunt
homines de malo ad bonum commutari, et de
malis et pravis, boni ac recti fieri, sed quia in melius
mutari noluerunt, et in pessimis operibus usque
in finem perseverare voluerunt: nec possunt
ullo modo pertinere ad sortem electorum, qui magis
elegerunt permanere in malitia iniquitatum et impietatum
suarum. Hoc enim pessimum et nefarium
malum quod est nolle ad Deum converti; neque de
malo ad bonum commutari, sed « secundum duritiam
et impoenitentiam cordis sui thesaurizare sibi
iram in die irae et revelationis justi judicii [(Rom. II,
5)] , » ille in eis aeterna sua praescientia verissime
praevidit futurum, qui omnino falli non potest. Et
quia hoc verissime praescivit, juste omnino tales
perditioni aeternae praedestinavit.