PL 123, col. 601
Martyrologium 1 (Usuardus Sangermanensis), J. P. Migne
Quos etiam fidentiori laude praedicamus jam in vita
feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes.
At vero illo cultu, qui Graece latria dicitur,
Latine uno verbo dici non potest, cum sit propria
quaedam Divinitati debita servitus, nec colimus, nec
colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem
ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde
idololatrae dicuntur qui hoc etiam idolis exhibent,
nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum
praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam
sanctae animae, vel cuiquam angelo. Et quisquis in
hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam,
sive ut corrigatur, sive ut condemnetur;
dum etiam ipsi sancti, vel homines, vel angeli exhiberi
Kalendis. Die 1.
Circumcisio Domini nostri Jesu Christi. Romae, natalis sancti Almachii martyris; qui, jubente Urbis
praefecto, cum diceret: Hodie Octavae Dominici diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum, a gladiatoribus
occisus est. Via Appia, coronae militum triginta, sub Diocletiano imperatore. Item Romae, sanctae
Martinae virginis, quae sub Alexandro imperatore diversis tormentorum generibus cruciata, tandem gladio
martyrii palmam adepta est. Apud Spoletum, sancti Concordii presbyteri, et martyris, temporibus Antonini
imperatoris; qui primo fustibus caesus, dehinc equuleo suspensus, ac ferro post in carcere maceratus,
ibique angelica visitatione consolatus, demum gladio vitam finivit. In Caesarea Cappadociae, depositio
sancti Basilii episcopi, cujus celebritas XVIII Kalend. Julii potissimum recolitur. In Africa, beati Fulgentii,
ecclesiae Ruspensis episcopi, qui ob catholicam fidem, et eximiam doctrinam exilio relegatus, tandem ad
propriam ecclesiam redire permissus, vita et verbo clarus, sancto fine quievit. In territorio Lugdunensi,
sancti Eugendi [ Bouillart., Augendi] abbatis, cujus vita virtutibus et miraculis plena refulsit. Alexandriae, sanctae Eufrosinae virginis.
IV Nonas. Die 2.