PL 124, col. 1138
Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne
hoc; eumque erga Germani reverentiam animum
concipe, qui regiam sane deceat majestatem. Et
quanquam astuti sit, omnia ad suam utilitatem referre;
in hoc tamen et pro hoc, quantus quantus est,
labore, beati potius Germani laudem, quam personae
propriae requiro favorem: quem quanti faciam,
facile pernosse potestis, si nostri tenorem
carminis ordine percurratis. Longi itaque sudoris
usuram eam captare percupio, ut glorificetur Deus
in miraculis, qui voluit esse admirandus in sanctis:
ut sanctissimo Germano in terris veneratio crescat
et gloria, qui hanc in coelestibus obtinuit per bonorum
operum incrementa: ut acquiratur aedificatio
legentibus, pax credentibus, salus imitantibus, immortalitas
in fide perseverantibus: qua ut perpetuo
polleas, et optamus et indefesse oramus, regum
maxime, triumphator perpetue ac semper auguste.
AUCTORIS INVOCATIO. Phaleucio hendecassyllabo descripta.
Ut nusquam tamen extra se feratur
Cum sit motus, et idem ipse status,
Et motus stabilis; ut olim aiunt,
Status mobilis atque: sic priores
Dixisse invenio et peritiores.
11. Ὠν substantificum, τόπος que rerum;
Per seipsum bonitas; ἱδέα mundi;
Per seipsum sapiens; ἄναρχος idem:
Non est; nam superest, et esse praestat:
Hoc non est, nec id [ C. Lugd. hoc] est; sed exstat omne;
Non hic, non ibi; sed per omne totus.
Μικρός καὶ μέγαλος μέσοστε Θεός:
Μικρός, dum minimis opem ministrat:
Μέσος, intima dum gubernat aeque:
In magnis μέγαλος probatur idem,
Sic parvis, mediis, adestque magnis,
Ipse individuus, manensque totus.
Ὤν ἀρχὴ, μέσον, ὢν τέλοστε πάντων
Ex ipso quoniam, per ipsum atque