PL 124, col. 1144

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

Si non et possit. Melius duo vincta feruntur:
Quae si dispescas, perit alterum: ita alterius res
Altera poscit opem sociam, et conjurat amice.
Ergo ut quae tecto fuerat meditata cubili,
Post per marmoreas clamare sophia plateas
Posset, et obliquis demum dare jura superbis,
Mox ad patricios Juvenis raptatur honores;
Causarumque actor per publica vota creatus,
Arcuit urbanas juris fraenamine lites.
22. Gratatur Latium tanto censore; fruique
Hoc tantum praesente parvum est; de posteritate
Cogitat; utque viro non desit gloria prolis,
Utque viri non destituatur germine Roma,
In consorte thori spes est; qua rite carere
Haud patiuntur opes, aetasque obnoxia carni,
Prolis amor, mentis probitas in conjuge pulchra,
Et gazae, et mores, et casti insigne pudoris.
Qualis ubi visa est, digito patet; est quia nostris
Rara avis in terris corvoque ignotior albo.
23. Usibus innumeris Romanus calluit orbis
Olim. Partem absumpsit edax ex asse vetustas;
Pars terit antiquis rerum vestigia libris.
Gens fuit illa sagax, et cum bellare perita,
Tum mores formare scia, et componere cauta.
Neu tenera in pueris naevo intabesceret aetas
(Quandoquidem in vitium mens est haec cerea flecti,
Cumque iter ambiguum [( Belf. et Lugd., ambivium)] ramosa ad compita vexit;
Proposuitque viam, Samio praeeunte, bicallem;
Dextra sequi cunctatur iners, votoque maligno
Laeva tenet) visa est ea tum via rectior illi:
Servabat teneros custodia pervigil annos,
Et casti comites, et opis rubrica magistrae
Apposita, et curvos innormans regula mores,
Et pressus ratione animus, vincique laborans,
Ac praeceptoris ducens sub pollice vultum:
Signabat trepidas, et adhuc rationis egentes,
Consiliique inopes praetexta [ subintellige, toga] aptissima mentes,
Dicta, quod hanc Tyrio lymbus praetexeret ostro,
Et super hanc afficta toreumata, graeculus usus
(A Graiis traxere Itali) index nobilitatis.
24. Hic tum cultus erat. Transcensa puertia postquam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.