PL 124, col. 1150
Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne
Fundamenta solo, geminos fert fabula visos
Praelia lascivis agitantes lusibus haedos.
Auspiciis veteres assueti denique primis
Nomina condendis ponebant urbibus olim.
Hanc primum veniens Alpino a vertice Caesar,
Tunc cum barbarico feritaret [ B., suboleret] Gallia ritu,
Ascivit sociam, gentisque in foedera traxit
Romuleae, sociosque novos fratresque vocavit;
Inque caput regni primatum sumere jussit.
Celtica Roma dein voluit coepitque vocari.
34. Crevit amicitiae sensim per tempora robur;
Urbs quoque provectum meritisque et nomine sumpsit,
Augustidunum demum concepta vocari,
Augusti montem transfert quod Celtica lingua.
Non fuit illa ferax frugum per saecula tellus,
Nec [ B., Non] opulenta satis: cingunt namque omnia silvae
Montibus horricomis, sterilisque ad semina cespes,
Vomeris impatiens, curvique immunis aratri;
Et vexat duras coeli inclementia terras.
Verum nulla viros tellus magis extulit armis
Praecipuos, animique magis ad praelia lecti.
Ergo ubi vicinae praesensit tempora mortis
Sanctus et omnino semper memorandus Amator,
Urbis ad edictae non segnis moenia tendit.
Officii summam servabat Julius illic,
Vir praestans, et cum praefecti culmine clarus,
Tum fidei purus votoque et nomine cultor.
Antistes quoque sanctus erat Simplicius illic,
Magni vir meriti, magnique minister honoris.
Junctaque pontifici regalis jure potestas,
Commissam paribus plebem frenabat habenis:
Hic tumidam rigida gentem ditione premebat;
Ille salutiferi formabat munere verbi.
35. Adventare virum praesul, praesesque beatum
Ut sensere; parant, turmis hinc inde coactis
Et cleri et populi, venienti occurrere sancto;
Excipiuntque virum: dicta acceptaque salute,
In gremium duxere suae solemniter urbis.
Noctem laetitiae tribuere et laudibus illam.
Utque vigil nitido rutilans disclusit ab ortu
Purpureas aurora fores, stellisque fugatis,
Lucifer exactae fecit discrimina noctis,
Praesidis ad celsum se pergere velle tribunal,
Praesul ait, properatque viam: fert obvius illi
Ille gradum, quantisque potest sanctum veneratur
Obsequiis, humilique petit benedicier ore.
Tunc voti compos: praetoria ducit in alta.