PL 124, col. 1152
Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne
Ordine pacato divinis admittere tectis;
At quos caedis amor bellique insana cupido
Instimulat,, totis quamprimum arcere sacellis:
Obtentu quoniam facta est domus ista precandi;
Non ut vesani praestet spectacula Martis.
Ergo ut magnificis interfore sacramentis
Copia cuique fiat [ B., fiet], telis ferroque maligno
Exonerate manus. Dixit; nec dicere tempus
Plura tulit: posito nam cuncti pondere ferri,
Ense latus, jaculoque manus solvuntque levantque.
Collisu armorum tellus subjecta retinnit.
Sic praecedentem templi in penetralia sanctum,
Plebs est nisa sequi. Posita jam fronte minaci,
Nescius ingenii, provisae nescius artis,
Dux aderat, primusque subit: sic postulat ordo.
Praesul sepositis Germanum ut conspicit armis,
Fortibus arctari templi jubet ostia claustris.
Fit dicto citius, mandarat quod faciendum.
Quis tibi, magne Leo, cernenti talia vultus?
Quae tibi tum capto primum sententia venit
Plurima volventi? Casso conabere cuncta.
Si saevire voles, armorum spicula desunt;
Sive fuga labi, patet hic non exitus usquam.
Mansuescas potius; magis haec sententia praestat,
Disce patique manum, humanos nec effuge tactus:
Mitibus includi pudeat non denique caulis.
Res haec multorum quondam celebrabitur ore,
Si contingat oves inter recubare leonem,
38. Antistes, sacri circumfuso agmine cleri,
Vique manuque virum primus pervadit inermem,
Magno ausum praebente Deo; cujusque vocato
Nomine, sublimi crinem de vertice carpens,
Mutatumque animo mutans discrimine vestis,
Promotum jubet esse gradus in honore secundi;
Sollicitum satis esse monens, pignusque receptum
Illaesa servare fide; quod protinus ipsum
Sciret in ecclesiae post se fore regmine primum,
Haeredemque loci, successoremque magistri.
Discite, doctores, decretorumque datores,
Pastoresque gregis (sed multi nomine tantum)
Mystica qui rudibus committi posse negatis
Sacramenta Dei (verum nec id esse negamus)
Discite Spiritui sed vos submittere sancto;
Cujus opus lex est, et dispensatio norma;
Atque ubi vult, spirat; quoniam Natoque Patrique
Majestate pari communicat: inque docendo
Non eget ille mora: quoniam tetigisse, docere est;
Et voluisse, agere: et mutat, cum denique lustrat.
39. Longa via est, iter arduum; id ut [( B., id ut tandem)] acceleretur,
Infirmis tardamur equis, quique impetu primo
Acriter inceptum peragunt vix denique cursum:
Velle bonum quoniam retinent, sed posse pusillum.
Consule, chare comes, quocirca illisque tibique;
Digressusque domo, metas hic figito primas.
Incepisse aliquid jam pars est quantula facti.
PRAEFATIO LIBRI SECUNDI, Τεικώλῳ τετραστρόφῳ edita.