PL 124, col. 1158

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

Et documenta lege [ B., legas]: si non et apostolus esse
Et dici valeat, vel dic, vel dicere fallax.
56. Pontificum cathedras quantis splendoribus ornet,
Quod satis emineat, non est hinc dicere multa.
Inferior nullo, multis praestantior exstans,
Id sibi privatum Christi fert munere munus,
Dogmate quod rutilus, signisque frequentibus ingens,
Et verbo et claris confecerit omnia gestis.
57. Cur non et, liciti pepigit quia foedera lecti,
Virgineo quisquam tenter subducere serto?
Incorrupta fides, voti mens conscia recti,
Non unquam est nivei labem perpessa pudoris.
Estque parum intactae carnis gessisse nitelas,
Intimus obsceno si non homo purus ab actu,
Integritate sui studeat constare decoris.
58. Ergo age, et adductis coram rationibus, omnes
Ordine per sanctos animum rape: congrua nostro
In cunctis sunt multa Patri: cumque agmine magno
Mundus censoris cogetur ad ora futuri,
Cumque et apostolicus consederit ille senatus,
Germanus rutilo subnixus et ipse sedili,
De magno decreta ratus censoria judex
Orbe feret: tum martyribus cum fortia sacris
Praemia pendentur, roseam feret ille coronam,
Quam peperere cruces addicto in corpore longae:
Cumque sacerdotes cauti pro merce talenti,
Pro carne edomita, facti pro fenore lucri,
Ordine promeriti intrarint penetralia regni,
Germano in partem palma victrice locata,
Optime, dicetur, pro parvis maxima, serve,
Excipe, quod fueris pleno de corde fidelis,
59. Terra ferax trimoda [ B. triplici] beat ubertate colonum:
Sic sator edocuit, verbi dum semina mittit.
Cumque alii referent nitidos super astra maniplos,
Praemia quisque sui repetens pro parte laboris,
Germanum ternis cernes radiare coronis.
Quique a ter denis in sexagena profectus,
A laeva in dextram semper vestigia duxit,
Virgineo plane pollebit stemmate felix:
Virginibus datus ille comes, Agnumque sequetur,
Qua gressum tulerit; quodque est natale pudicis,
Concinet aetheria resonum dulcedine carmen.
Tantus ut is fieret, tua sunt haec munia, Christe,
Quo sine nil rectum, cum quo sunt omnia recta.
60. Qua duo coelicolis quondam virtute receptis
Complacuere patres, fuit haec vernacula sancto:
Edicti memor hic toties humana monentis,
Cui bene mox facias, quemquam non esse legendum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.