PL 125, col. 60
Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
aliorum perversitate diversitas, in subsequenti opusculo
consequenter est vicesimo secundo et tricesimo
quinto capitulis explanata.
I.
Deum praescisse aeternaliter et bona quae boni
erant facturi, et mala quae mali sunt gesturi, quia
vocem Scripturae dicentis habemus: Deus aeterne,
qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam
fiant [(Dan. XIII, 42)]
, fideliter tenemus; et
placet tenere, bonos praescisse omnino per gratiam
suam bonos futuros, et per eamdem gratiam
aeterna praemia accepturos; malos vero praescisse
per propriam malitiam malos futuros, et per suam
justitiam aeterna ultione damnandos, ut secundum
Psalmistam, Quia potestas Dei est, et Domini misericordia [(Psal. LXI, 12, 13)]
,
reddat unicuique secundum
opera sua; et sicut apostolica doctrina se habet: His quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam,
et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam
aeternam: his autem qui ex contentione, et qui
non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati,
ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem
animam hominis operantis malum
[(Rom. I, 7)]
. In eodem
sensu idem alibi: In revelatione, inquit, Domini
nostri de coelo, cum angelis virtutis ejus, in igne
flammae dantis vindictam his qui non noverunt Deum,
et qui non obediunt Evangelio Dei nostri, qui poenas
dabunt in interitu aeternas, cum venerit glorificari in
sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt [(II Thess. I, 7)]
.
Nec prorsus ulli malo praescientiam
Dei imposuisse necessitatem, ut aliud esse
non posset, sed quod ille futurus erat ex propria
voluntate, ille sicuti Deus qui novit omnia antequam
fiant, praescivit ex sua omnipotenti et incommutabili
majestate. Nec ex praejudicio ejus aliquem, sed ex
merito propriae iniquitatis credimus condemnari, nec
ipsos malos ideo perire quia boni esse non potuerunt,
sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa
damnationis, vel merito originali, vel etiam actuali
permanserunt.
II.
Sed et de praedestinatione Dei placuit et fideliter
placet; juxta auctoritatem apostolicam, quae
dicit: Annon habet potestatem figulus luti ex eadem
massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam [(Rom. IX, 21)]
?
ubi et statim subjungit: Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere
potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae
aptata sive praeparata in interitum, ut ostenderet divitias
gratiae suae, in vasa misericordiae, quae praeparavit
in gloriam
[(ibid., 22, 23)]
? fidenter fatemur
praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem
impiorum ad mortem. In electione tamen salvandorum
misericordiam Dei praecedere meritum bonum;
in damnatione autem periturorum meritum malum
praecedere justum Dei judicium. Praedestinatione
autem Deum tantum statuisse quae vel ipse gratuita
misericordia vel justo judicio facturus erat, secundum
Scripturam dicentem: Qui fecit quae futura
sunt; in malis vero ipsorum malitiam praescisse,
quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo
non est: poenam sane malum meritum exsequentem,
uti Deum qui omnia prospicit, praescivisse et praedestinasse,
quia justus est; apud quem est, ut sanctus
Augustinus ait, de omnibus omnino rebus tam
fixa sententia quam certa praescientia. Ad hoc siquidem
facit Sapientis dictum: Parata sunt derisoribus
judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus [(Prov. XIX, 29)]
.
De hac immobilitate praescientiae et
praedestinationis Dei, per quam apud eum futura
jam facta sunt, etiam apud Ecclesiastem bene intelligitur
dictum: Cognovi quod omnia opera quae feci
Deus perseverent in perpetuum: non possumus his addere
nec auferre quae fecit Deus ut timeatur [(Eccle.
III, 14)]
. Verum aliquos ad malum praedestinatos esse
divina potestate, videlicet ut quasi aliud esse non
possint, non solum non credimus, sed etiam si sunt
qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione,