PL 125, col. 82
De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
deguisse; qui dicit ignes et inferna non esse. Haec
omnia quasi impia et sacrilegiis repleta condemno.
Ita autem assero gratiam Dei, ut adnisum hominis
et conatum gratiae semper adjungam: et libertatem
voluntatis humanae non exstinctam, sed attenuatam
et infirmatam esse pronuntiem; et periclitari eum qui
salvus est, et eum qui periit potuisse salvari. Christum
etiam Deum ac Salvatorem nostrum, quantum pertinet
ad divitias bonitatis suae, pretium mortis pro omnibus
hominibus obtulisse: et quia nullum perire velit
qui est salvator omnium hominum maxime fidelium,
dives in omnibus qui invocant illum. Et quia in
tantis rebus conscientiae satisfaciendum est, memini
me ante dixisse quod Christus pro his tantum quos
credituros praescivit advenisset, sententias Dominicas
sequens, quibus ait: Sicut Filius hominis venit
non ministrari, sed ministrare, et animam suam
redemptionem dare pro multis [(Matth. XX, 28)]
. Et
illud: Hic est calix sanguinis mei Novi Testamenti,
qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum [(Matth. XXVI, 28)]
.
Vel illud Apostoli: Sicut
semel statutum est hominibus mori, ita et Christus
semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata [(Hebr. IX, 27)]
.
Nunc vero sacrorum testimoniorum
auctoritate, quae abunde per spatia divinarum Scripturarum
inveniuntur, et seniorum doctrinae ratione
patefacta, libens fateor Christum etiam pro perditis
advenisse, qui eodem nolente perierunt. Neque
enim fas est circa eos solum qui videntur esse salvati,
immensae divitias bonitatis ac beneficia divina
concludi. Nam si Christum his tantum remedia
attulisse dicimus qui redempti sunt, videbimur absolvere
non redemptos, quos pro redemptione contempta
constat esse puniendos. Assero etiam per
rationem et ordinem saeculorum alios lege gratiae,
alios lege Moysi, alios lege naturae, quam Deus in
omnium cordibus scripsit, in spe adventus Christi
fuisse salvatos: nullos tamen ex initio mundi ab
originali nexu nisi intercessione sacri sanguinis absolutos.
Profiteor etiam aeternos ignes et infernales
flammas factis capitalibus praeparatas, quia perseverantes
in finem humanas culpas merito sequitur
divina sententia, quam juste incurrunt qui haec non
toto corde crediderint. Orate pro me, domini sancti
et apostolici Patres. Lucidus presbyter hanc epistolam
manu propria subscripsi, et quae in ea
astruuntur assero, et quae sunt damnata damno. »
Haec autem ideo his scriptis interponere dignum
duximus, ut manifestum fiat, quia quaedam isti moderni
Praedestinatiani dicunt, quae et veteres haeretici
ante dixerunt: quibus catholica et apostolica
auctoritate et isti, longe post exorturi atque futuri,
devicti et praedamnati fuerunt, sicut Prosper in
praefato libro contra Cassiani abbatis librum edito
ad locum dicit: « Venerabilis, inquiens, memoriae
pontifex Coelestinus, cui ad catholicae Ecclesiae praesidium
multa Dominus gratiae suae dona largitus est.
sciens damnatis non examen judicii, sed solum
sententiae remedium esse praestandum, Coelestium