PL 125, col. 834
Explanatio in ferculum Salomonis (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne · De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
Et si dignum stricta ducis explicari plenius.
Adsum votis forte nobis si donantur otia
Prendat rex quae praesul offert, et demonstret moribus
Sensu verbo haec in actu cunctis regno subditis
Longa felix vivat isto Carlus vita saeculo,
Vivat clarus semper almo sanctorum in consortio.
quae si exitialiter agentes aliter non potuerint corrigi,
temporali morte praecipiuntur multari, quod a quibusdam
dicitur contradici. Tum quia rex propter
ministerium regium, etiam nec quibuscunque propinquitatis
necessitudinibus, contra Deum sanctamque
Ecclesiam atque contra rempublicam agentibus
criminaliter, affectu carnali parcere debeat.
CAP. I.-- Quod bonos reges Deus facit, malos permittit.
Quoniam, ut scriptum est, Domini est regnum [(Psal. XXI, 19)]
,
et cui voluerit dabit illud [(Dan. IV,
14)]
: et sicut beatus Augustinus in libro de Bono
perseverantiae dicit [(cap. 6)] : « Nihil fit nisi quod aut
Deus facit, aut fieri juste permittit, » cum boni reges
regnant, sicut Dei gratia boni sunt, ita et Deo agente
regnant, sicut ipse dicit: Per me reges regnant [(Prov.
VIII, 15)]
; et cum mali reges regnant, sicut mali sunt
suo vitio, ita et regnare permittuntur divino judicio,
interdum occulto, sed nunquam injusto, sicut scriptum
est: Qui facit regnare hypocritam propter peccata
populi [(Job XXXIV, 30)]
. Facit dictum est, ex justitiae
retributione permittit, eo locutionis genere quo
dicitur, Induravit Dominus cor Pharaonis [(Exod.
IX, 12)]
. Induravit dictum est, per gratiam non molivit,
sed ex justitiae retributione indurari permisit.
De quibus, qui non faciente sed Deo permittente regnant,
Dominus per prophetam queritur dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt,
et non cognovi
[(Ose. VIII, 4)]
. « Ex se, inquit Gregorius [(Pastoral. cap. 1)] ,
et non ex arbitrio summi
rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus, nequaquam