PL 125, col. 84

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

qui paululum se ad legenda haec dignati fuerint
occupare, evidenter agnoscant, impiarum profanarumque
opinionum nullum 20 cordibus nostris
inhaesisse vestigium, et blasphemias, quas perspexerint
nostra professione damnari, in earumdem
repertoribus censeant debere puniri. » Haec commota
et compressa atque composita illis ita fuere temporibus.
CAPUT II Per quos et qualiter haec eadem haeresis, ut de trunco amaritudinis spuria vitulamina, in tempore isto repullulaverit.
In hoc autem tempore quidam Gothescalcus, ex
metropolis Ecclesiae Rhemorum monasterio, quod
Orbacis dicitur, habitu monachus, mente ferinus,

quietis impatiens, et inter suos mobilitate noxia singularis,
de omnibus quae perverse tunc temporis
sensa cognoverat, quatuor sibi elegit capitula, omnium
pene perversitatum illarum foetidas et caenulentas
feces in se continentia, quibus simplicium et
devotorum sensus pervertere, et magistri sibi nomen
usurpando, post se discipulos trahere, illisque qui
ad sua vota auribus prurientes magistros sibi coacervare
decertant valeret indebite, quoniam legitime
non poterat, vita religiosa et catholica doctrina
praeesse. Isque quos potuit sibi complices fecit duntaxat
innotesci desiderantes, qui quoniam rectis non
poterant dyscolis noti fierent. Quique a monasterio
irregulariter exiens, peragratis regionibus plurimis,
in Moguntina civitate habitae synodo et Rabano archiepiscopo

libellum sui erroris porrigens, damnatus
cum litteris synodalibus ad Rhemorum metropolim
est remissus: quarum litterarum exemplar hic inserere
rationabile duximus, quod ita se habet. « Reverentissimo
fratri et consacerdoti Hincmaro archiepiscopo
Rabanus servus Christi et servorum ejus in
Domino salutem. Notum sit dilectioni vestrae quod
quidam gyrovagus monachus nomine Gothescalc,
qui se asserit sacerdotem in vestra parochia ordinatum,
de Italia venit ad nos Moguntiam, novas
superstitiones et noxiam doctrinam de praedestinatione
Dei introducens, et populos in errorem mittens:
dicens quod praedestinatio Dei sicut in bono
sit ita et in malo; et tales sint in hoc mundo quidam,
qui propter praedestinationem Dei quae eos

cogat in mortem ire, non possint ab errore et peccato
se corrigere, quasi Deus eos fecisset ab initio
incorrigibiles esse, et poenae obnoxios in interitum
ire. Hanc ergo opinionem nuper in synodo apud
Moguntiam habita ab eo audientes, et incorrigibilem
eum reperientes, annuente atque jubente piissimo
rege nostro Ludovico, decrevimus eum cum perniciosa
sua doctrina damnatum mittere ad vos; quatenus
eum recludatis in vestra parochia unde primum
inordinate recessit, et non sinatis eum amplius
errorem docere, et seducere populum Christianum,
quia jam multos seductos, ut audivi, habet, et minus
devotos erga suam salutem, qui dicunt, Quid mihi
proderit laborare in servitio Dei? quia si praedestinatus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.