PL 125, col. 845

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

[(Act. IX.)]
Et putas nullam vim adhibendam esse
homini, ut ab erroris pernicie liberetur, cum ipsum
Dominum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis
exemplis hoc facere videas, et Christum audias dicentem: Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit? [(Joan. VI, 44.)]
Quod fit in cordibus omnium qui
se ad Deum divinae iracundiae timore convertunt.
Quidquid vero facit vera et legitima mater Ecclesia,
etiamsi asperum amarumque sentiatur, non malum
pro malo reddit, sed bonum disciplinae expellendo
malum iniquitatis apponit [(ibid.)] . Vides igitur non
esse considerandum quod quisque cogitur, sed quale
sit illud quo cogitur, utrum bonum an malum: non
quo quisque bonus esse possit invitus; sed timendo
quod non vult pati, vel relinquit impedientem animositatem,

vel ignoratam compellitur agnoscere
veritatem, ut timens vel respuat falsum de quo contendebat,
vel quaerat verum quod nesciebat, et volens
jam teneat quod nolebat. Non enim bonum hominis
est hominem vincere, sed bonum est homini ut eum
veritas vincat volentem, quia malum est homini ut
eum veritas vincat invitum. Nam ipsa vincat necesse
est, sive negantem, sive confitentem. » De hac salubri
coactione et beatus Gregorius in homilia trigesima
sexta more suo dulcissime et abundantissime
dicit. Quae quia notissima et usu lectionis trita
sunt, et ne prolixior foret sententia, hic praetermittere
censui.
CAP. XVIII.-- Quod Christo serviat qui improbos corripit amore justitiae.

Quia etiam disciplinam exercendo in improbos et
perversos, non odii sui rancore, vel vindictae suae
livore, sed amore justitiae et divinae vindictae Christo
serviat, idem beatus Augustinus demonstrat dicens [(epist. 48, ad Vinc.)] :
« Quando veritas praedicatur
errantibus, cordatis utilis admonitio est, insensatis
inutilis afflictio. Non est autem potestas nisi a
Deo. Qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit.
Principes enim non sunt timori bono operi, sed
malo. Vis autem non timere potestatem? bonum fac,
et habebis laudem ex illa [(Rom. XIII, 1-3)]
. Sive enim
potestas veritati favens aliquem corrigat, laudem
habet ex illa qui fuerit emendatus: sive inimica veritati
in aliquem saeviat, laudem habet ex illa qui

victor fuerit coronatus. [(Lib. IX de Civit. Dei, c. 5.)] In
disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus
irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis,
sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat.
Irasci enim peccanti ut corrigatur, contristari
pro afflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat,
nescio utrum quisquam sana consideratione
reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est
solere culpare, sed quanto honestius ille Stoicus
misericordia perturbaretur hominis liberandi quam
timore naufragii! » Longe melius et humanius, et piorum
sensibus accommodatius Cicero in Caesaris laude
locutus est, ubi ait [(Orat. pro Q. Lig., c. 12)] : « De
virtutibus tuis nec admirabilior, nec gratior misericordia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.