PL 125, col. 850
De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
animam ejus tamen commendavit, ut in futuro
ei saeculo parceretur: cujus a leone occisi a caetero
corpore discerptam manum canis intulit mensis, in
quibus convivabatur apostolus. Cui scripturae licet
nobis non credere: non enim est in catholico canone:
illi tamen eam et legunt, et tanquam incorruptissimam
verissimamque honorant, qui adversus
corporales vindictas quae sunt in Veteri Testamento,
nescio qua caecitate acerrime saeviunt, quo animo et
qua distributione temporum factae sunt omnino nescientes.
Tenebitur ergo in hoc injuriarum genere,
quod per vindictam luitur, iste a Christianis modus,
ut accepta injuria non surgat in odium, sed infirmitatis
misericordia paratus sit animus plura perpeti,
nec correptionem negligat, qua vel consilio,
vel auctoritate, vel potestate uti potest. »
CAP. XXIV.-- Quod occidere hominem non semper criminosum sit.
Quod occidere hominem non semper criminosum
sit, sed malitia non legibus occidere criminosum
sit, quia non factum in talibus, quoniam interdum
et recte fit, sed animus male consulens damnetur,
Augustinus in libro de Civitate Dei demonstrat, dicens:
« Si quis bonum putaverit esse quod malum
est, et fecerit hoc putando, utique peccat, et ea sunt
omnia peccata ignorantiae, quando quisque bene
fieri putat quod male fit. De occidendis hominibus,
ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet consilium,
nisi forte sit miles, aut publica functione
teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, vel
pro civitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima
potestate, si ejus congruit personae. Qui vero repelluntur
aliquo terrore ne male faciant, etiam ipsis
aliquid fortasse praestatur. Hinc autem dictum est, Non resistamus malo
[(Matth. V, 39)]
, ne nos vindicta
delectet, quae alieno malo animum pascit, non ut
correctionem hominum negligamus. »
CAP. XXV.-- Regem iniquorum correctorem esse oportere.
Hinc sanctus Cyprianus in nono Abusionis gradu
dicit [(cap. 9)] : « Regem correctorem iniquorum esse
oportet: debet furta cohibere, adulteria punire,
impios de terra perdere, parricidas et perjurantes
vivere non sinere. » Et item idem [(cap. 11)] : « Undecimus
gradus abusionis est plebs sine disciplina, quae
dum disciplinae exercitationibus non servit, Deum
absque disciplinae rigore non evadit. Sicut enim
tunica totum corpus tegitur praeter caput, ita disciplina
omnis Ecclesia, praeter Christum, quia Ecclesia
et sub disciplina ejus protegitur et ornatur. Ipsa
vero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia
eidem Ecclesiae disciplina a Domino de coelo tribuitur
et integratur. Tunica enim corporis Christi
disciplina Ecclesiae est. Qui autem extra disciplinam
est, alienus a corpore Christi est. Non scindamus
igitur illam, sed sortiamur de illa. Non solvamus
quidquam de mandatis Christi, sed unusquisque in
quo vocatus est, in eo permaneat apud Deum. »
XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est.