PL 125, col. 852

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

interdicenda sit, nec reconciliatio deneganda, et sacri
canones, et decreta sedis apostolicae, auctoritate
sacra, evangelica, et apostolica, et prophetica patenter
ostendunt, quia misericordiae Dei nec modum
possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem
nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente
Dei Spiritu per prophetam: Mox ut ingemueris, salvus
eris. Et item: Dic prior iniquitates tuas, ut justificeris, quia apud Dominum
est misericordia, et copiosa
apud eum redemptio [(Psal. CXXIX, 7)]
.
CAP. XXIX.-- Quod rex propinquis suis perverse agentibus affectu carnali parcere non debeat.
Quod rex propter ministerium regium, etiam nec
quibuscunque propinquitatis necessitudinibus, contra

Deum, sanctamque Ecclesiam, atque rempublicam
perverse agentibus, affectu carnali parcere debeat,
ex verbis Domini dicentis: Qui non odit patrem
suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et
sorores, adhuc autem et animam suam, non potest
meus esse discipulus [(Luc. XIV, 26)]
, in homilia
Evangelii beatus Gregorius demonstrat dicens [(hom.
36)] : « Si vim praecepti perpendimus, utrumque
agere per discretionem valemus, ut eos qui nobis
carnis cognatione conjuncti sunt, et quos proximos
noverimus, et quos adversarios in via Dei patimur,
odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per
odium diligitur, qui carnaliter sapiens dum prava
nobis ingerit, non auditur. Ut autem Dominus demonstraret
hoc erga proximos odium non de inaffectione

procedere, sed de charitate, addidit protinus
dicens, adhuc autem animam suam. Odisse itaque
praecipimur proximos, odisse et animam nostram.
Constat ergo quia amando debet odisse proximum,
qui sic eum odit sicut semetipsum. Tunc etenim
bene nostram animam odimus, cum ejus carnalibus
desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum
frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo
contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur.
Sic sic nimirum exhibere proximis nostris
odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus
quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere
obsistunt [(ibid.)] . Ab hac ergo discretione odii
nostri, trahamus formam ad odium proximi. Ametur
quilibet in hoc mundo adversarius, sed in via Dei

contrarius non ametur, etiam propinquus. Quisquis
enim jam aeterna concupiscit, in ea quam aggreditur
causa Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem,
extra filios, extra cognatos, extra semetipsum
fieri debet, ut eo verius cognoscat Deum, quo in
ejus causa neminem recognoscit. Multum namque
est, quod carnales affectus intentionem mentis diverberant,
ejusque aciem obscurant. Quos tamen
nequaquam noxios patimur, si eos premendo teneamus.
Amandi ergo sunt proximi, impendenda charitas
omnibus, et propinquis, et extraneis, nec tamen
pro eadem charitate a Dei amore flectendum [(ibid.)] .
Sic nimirum fideles quique esse intra sanctam
Ecclesiam debent, ut compatiantur proximis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.