PL 126, col. 1033

De miraculis S. Germani (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

Germani ignem terque quaterque supponere nitentes
cum defecissent, eas incendere amborum meritis
non valentes, claustra ejusdem Cellae tandem egressi,
horreum quod ibi erat juxta positum cremaverunt:
ex quo tantus flammarum globus aeris alta
petens ascendit, qui quasdam arbores ultra etiam
jam dictam Cellam virentes incenderet, ipsas vero
ecclesias intactas integras ut erant relinqueret. Cum
insuper ventus australis validissime flaret, totumque
fere incendium eamdem in partem projiceret, illico
septentrionalis e regione spirans intumuit: atque in
alterius partis latus australem mira conversione reflectens,
omnem vim pariter retorsit. Ita mirabilis
Deus, qui famulos suos secum fulgentes in coelis
semper mira communi pietatis gratia operatur in

terris.
CAPUT VII.
Cum igitur sabbato paschali diffusa navium classis
Parisius, ut supra relatum est, pervenisset, in
crastinum cum suos jam sol lucifluos emitteret radios
propria totum illustrans lampade mundum, e
navibus prorumpentes, ipsam civitatem, ut praemisimus,
vicinaque suburbana absque habitatoribus
repererunt: ingressique monasterium beatissimi
Germani, Dei fanum residuumque ecclesiae,
quod securitatis damno remanserat apparatum,
contaminare, pollutisque manibus coeperunt destruere.
Sed quia Domino miserante nec ibi virtus
defuit ejusdem sanctissimi Patris, minime debent

reticeri, quae tunc illic totius mundi Creator ad
laudem sui nominis gratia ipsius pontificis ostendere
dignatus est miracula. Quae quia nemo nostrum
interfuit, penitus ignorabamus: postea tamen
a fidelibus missis Ludovici Bejuvariorum regis,
Kobbone videlicet aliisque quos ad principem Nortmannorum
Horich nomine legationis causa direxerat,
ea cognovimus: qui nobis illa fideliter narraverunt,
quemadmodum ipsi (ut testati sunt) coram
Horich praesentes ex parte viderunt, atque ex parte
ab ipsis qui tunc in ipsa ecclesia, quando haec gesta
sunt, simul aderant Christianis audierunt. Nam cum
trabes ecclesiae miserrimus ille populus, quia erant
abiegnae, et idcirco habiles navigio, incidere tentavissent;
tres ex maligno eorum numero ante altaris

crepidinem beati Stephani, invalidi totius
virtutis robore ruentes ceciderunt, atque confracti
incredulas Deoque odibiles animas aliis timore perculsis
exhalantes, perpetuas descenderunt ad umbras,
ubi edax vermis eorum non morietur, et nimius
eorum ignis non exstinguetur.
CAPUT VIII.
Cumque illud Dei templum a trabibus ita cessatum
totumque simul depopularentur monasterium,
accidit ut unus eorum etiam apud eos nefandissimus
ad confessionem domni Germani strictum gladium
polluta gestans manu (mira quidem dicentur)
deveniret, columnamque marmoream, quae ibidem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.