PL 126, col. 128
Epistolae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
non solum eos, sed et omnes consentientes
eis, quia non solum qui faciunt rei judicantur,
sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim
poena et agentes et consentientes comprehendit. A
qua poena consensus liberi esse non possunt illi
quorum ministerium est, et qui talia possunt prohibere,
comprimere et emendare, et ea non student
corrigere. » Et sanctus Gregorius in epistola ad Sabinum
subdiaconum: « Sacrilegium, inquit, et contra leges
est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur,
pravae voluntatis studiis suis tentaverit compendiis
retinere. » Et sanctus Augustinus in sermone Evangelii
sancti Joannis dicit: « Fur sacrilegus loculorum sacrorum
et Dominicorum est Judas; et qui aliquid de
Ecclesia furatur et rapit, Judae perdito comparatur. »
Et item in sacris canonibus a sancto Spiritu dictatis,
et Christi sanctione confirmatis, scriptum est [(concil.
Tolet. I, can. 11)] : « Si quis de potentibus clericum
aut quemlibet pauperum aut religiosum
exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut
eum audiat; si contempserit, invicem mox scripta
percurrant per omnes provinciae episcopos, et
quoscunque adire potuerit, ut excommunicatus
habeatur, donec audiat et reddat aliena. » Et item
scriptum est [(concil. Agath. can. 4)] : « Clerici
etiam, vel saeculares, qui oblationes parentum, aut
donatas, aut testamento relictas, retinere praesumpserint,
aut id quod ipsi donaverunt ecclesiis vel
monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus
sancta constituit, velut necatores pauperum,
quousque reddant, ab ecclesiis excludantur. »
Unde summopere caveant potentiores quique,
unusquisque in ordine et dignitate sua, ne praesumant
in damnationem suam res sibi ecclesiasticas,
neque fatigent, vel affligant inconsuetis consuetudinibus
Dei ecclesias, et loca sanctorum: scientes
quia, ut praemisimus, res ecclesiasticae vota sunt
fidelium, patrimonia pauperum, pretia peccatorum;
et in tuitione atque defensione Christi consistunt,
qui eas terrae principibus atque primoribus ad defendendum
et conservandum, non ad affligendum
vel usurpandum, sive prraesumendum, commisit.
Nam, quaecunque praetendatur a quocunque utilitatis,
sive necessitatis occasio, ille corda omnium
conspicit, qui novit cogitationes hominum,
et remunerat actiones et etiam cogitationes irremuneratas
nullatenus derelinquet. Quocirca omnis qui
vult salvus fieri, et ab aeterna morte liberari, et
ad aeternam vitam pervenire, attentissima cordis
aure exaudiat quid Spiritus sanctus per eos locutus
est, quibus dixit Dominus: Ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [(Matth. XXVIII)]
;
et: Non vos estis qui loquimini,
sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [(Matth.
X)]
; et: Quaecunque alligaveritis super terram,
erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis
super terram, erunt soluta et in coelo [(Matth.
XVIII)]
; et: Accipite Spiritum sanctum: quorum