PL 126, col. 681

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

nolumus pervenisse ad nos quod quidam, calcata
reverentia canonicae disciplinae, contra omne fas,
imo contra legem ecclesiasticam, superstite vestro
pastore velit ausu temerario vestram sinceritatem
corrumpere, et (quod dictu nefas est) plebem ipsam
invadere, gregemque Dominicum, videlicet vosmetipsos,
discerpere, schismata generare, et Deum in
hoc ad iracundiam provocare: habens quasi auctoritatem
saecularium id peragendi, et quae ab eis, imo
a nobis, vivente vestro episcopo, jure dari non potest,
nequiter exercendi. Quod tantum fieri prohibemus,
tantumque detestantes abominamur, quantum
contra canonicae auctoritatis censuram, et contra
divinae legis traditionem, vel veterum Patrum exempla,
tale quid attentari cognoscimus, ut vivente uno

episcopo, ac superstite consistente, alter vel non
petitus, vel qui peti non potest nec etiam debet,
sedem viventis invadat; et hanc vel sine nostro
consultu, ut ita dixerim, expetat; vel quia, sicut
diximus, superest, in cor ejus ascendat talia cogitandi.
Verum nos primum vobis gratias agimus quia,
sicut didicimus, vestro episcopo fidem debitam conservantes,
eumdem invasorem non recipiendum esse
proposuistis. Deinde nostri apostolatus monitis omnium
vestrum devotionem hortamur, praecipimus ac
suademus, ut eodem vestro episcopo vivente, nulli
unquam mortalium vos conanti forte decipere, praebeatis
assensum, ut vel in modico a fidelitate ipsius
vestri episcopi qui nunc est, scilicet venerabilis
Arnulfi, quoquo modo discedatis; quin potius omnem

honorem ac reverentiam juxta sacros canones ei
impendere studeatis, ut magis [( Edit Rom., magis
ac magis)] , unde vobis gratias referamus, habere
possimus: scientes nos nullo modo in tali nefando
opere consensuros, sed potius et factores et eorum
consentaneos punituros. Verumtamen si hanc nostram
legitimam obtestationem vos in aliquo ab his
deviare cognoverimus, et habentes hanc nostram
auctoritatem vos omnium ambitiosorum factionibus
contraire minime senserimus, vel si quomodocunque
talia facere tentanti vos consensum praebere saltem
clanculo, quod absit, didicerimus, sciatis quia et
vos anathemati submittemus, et illum pari sententia
condemnantes, omne sacerdotalis officii ministerium,
ut unquam nullis praesideat, ei perpetuo adimemus.

Data, etc., indictione decima.
XXVIII. AD QUEMDAM. [(Anno 876.)] De Neapolitanorum duce ejus fratre queritur, qui suis monitis non parebat. Quare hortatur ut ab eo se separet; alioquin cum eo ac caeteris fautoribus anathemati subjicietur.
JOANNES episcopus . . .
Multa per nos per decessoresque nostros reverendos
pontifices duci Neapolitanorum, imo duci caecorum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.