PL 126, col. 694

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

futurum, et spirituatem potius quam saeculi gloriam
sectaturum, cum et ipsa nimirum nobilitatis suae
insignia, et sapientiae specula, talia de te speranda
tribuerunt; quod quia vindicare sibi virtutum nisibus
et probitate morum sanctitatem tuam comperimus,
Deo innumeras gratias valde gratulanter retulimus,
et in hoc, quia, secundum Apostolum, spes non confundit [(Rom. III)]
,
experimenta didicimus: et ideo in
proximo, causa ecclesiasticae simul et imperialis
opportunitatis, certorum congregaturi episcoporum
concilium, dilectionem tuam tanto conventui jubemus
adesse. Accinge igitur sicut vir lumbos tuos, et
assume tibi pennas sicut columba, et vola, et veni,
et requiesce in sinu apostolicae dilectionis, ita ut
pridie Kalendas Decembris, praesentiam tuam liminibus

apostolicis et nostris exhibeas prorsus obtutibus.
Porro si hoc impossibile asseris, VIII Kalendarum
Januariarum quod hortamur et jubemus expleri,
si duntaxat ab apostolicae sedis communione
renuis prorsus arceri: dignum enim non est ut tantae
sapientiae vir tanto procul coetui sit. Optamus sancitatem
tuam in Christo bene valere. Data IV Nonas
Novembris, indictione decima.
XLII. AD CAROLUM IMPERATOREM. [(Anno 876.)] Laudat quod sedis apostolicae legatos benigne exceperit, rogatque ut Ecclesiae Romanae praedones, qui missorum ipsius judicium latentes effugerant, requiri et coerceri jubeat.

JOANNES episcopus CAROLO imperatori.
Innumeras omnipotenti Deo grates et laudes referimus,
qui cor pietatis vestrae, quod in manu sua
consistit, tanta Spiritus sancti gratia replere dignatus
est, quanto sollicitius vos sacras aures ad profectum
Ecclesiae nobis commissae divinitus inclinantes,
et apostolicae sedis legatos, Leonem videlicet
apocrisiarium et missum sanctae Romanae Ecclesiae,
seu Petrum, venerabiles episcopos, nostrosque dilectos,
ea benignitate qua soliti estis, et eo amplius
suscepistis: et illa quae vobis pro statu ac exaltatione
sanctae Dei Ecclesiae suggesserunt, ad efficacem
finem provenire jussistis. Vere enim, filiorum
charissime, cor vestrum in manu Dei est, quia ejus

consultu universa disponitis, et sapienter imperium
vobis collatum moderari studetis: quia ex utero
matris crevit vobiscum sapientia, et rectitudo fuit
dilecta vestra amica. Et quia praeconiorum vestrorum
humana lingua fari non sufficit multitudinem,
ad illa quae de infidelibus nostris et vestris peracta
sunt epistolariter adeamus. Vestris quidem, benignissime
imperator, apprime eruditis viris et Deum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.