PL 126, col. 703

Epistolae et decreta (Joannes VIII), J. P. Migne

una cum vobis faventibus alieni, quandiu venire ac
satisfacere super quibus impetimini, non curatis.
Ecce enim venerandos forte canones tenetis prae
manibus, qui tales sanciunt non communicaturos
donec purgentur. Porro si quisquam vestrum nullo
modo se posse venire praetenderit, vicarium suum
mittat, qui et mittentem se jurejurando excuset, et
in synodo vicem mittentis adimpleat. Data Kalendas
Decembris, indictione decima.
L. AD DOMINICUM ELECTUM EPISCOPUM TORCELLENSEM. [(Anno 876.)] Invehitur in Dominicum electum episcopum, quod bis vocatus Romam non accesserit; eumque, nisi venerit constituta die, excommunicat.
JOANNES DOMINICO vocato electo Torcellensis Ecclesiae.
Quia fama crebrescente Torcellensem invasisse
dicebaris Ecclesiam, et semel et bis decrevimus te
Romam venturum, ut coram posito fratre nostro
Petro sanctae Gradensis metropolitano antistite, una
cum episcopis qui degunt sub ipso, facta super te
discussione, rumor longe lateque respersus, aut innoxius
patefactus absolveretur, aut comprobatus noxius
damnaretur, venire modis omnibus constituimus.
Unde merito a nobis fores damnandus, nisi
erga te, petente nobis dilecto nobis Urso glorioso
duce, minus severitate quam patientia uteremur.
Verum quia eatenus non venisti, excommunicatum
te jure a nobis esse cognosceres, in promptu habentibus,

secundum Apostolum [(II Cor. X)] , ulcisci omnem
inobedientiam: verum quia nec sic interim
contempti salutem tuam contemnimus, unde tertia
ecce te vice vocamus, et Idibus Februariis praesentis
decimae indictionis nostro concilio Romae adesse
mandamus, ita ut si tunc non occurreris, tandiu sis
cum faventibus tibi deinceps a nobis et a toto Christi
corpore alienus, quandiu minus resipiscens, obedientiae
nequaquam jussis nostris colla submiseris. Porro,
si in hac indisciplinatione permanseris, noveris deinceps
tibi veniam denegandam, et secundum sanctos
canones nil de absentia penitus lucraturum, et non
solum communionis, sed et honoris jacturam anathemate
perculsum sine fine passurum. Data Kalendis
Decembris, indictione decima.
LI. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. [(Anno 876.)] Rogat episcopos qui Romam ad synodum evocantur, suis sumptibus alat; quibus, nisi accesserint, excommunicationis sententiam minatur.

JOANNES URSO duci Venetiarum.
Cum pro causa venerabilis fratris nostri Petri
sanctae Gradensis Ecclesiae antistitis finienda, Dominicum
vocatum electum, cui esses filium tuum sociandus
[ pro sociaturus, HARD.] ad apostolicam sedem
mittere promiseras, nec tamen verbum veritas
subsecuta est, valde mirati sumus: et quod non
omni spiritui, nec in omni negotio credere, docente

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.