PL 129, col. 588

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

Subscriptio. Deus te incolumem custodiat, amantissime
fili.
THEOD. Susceptis his, gratias egi Deo, comperiens
fortitudinem propositi sanctissimi viri. Anxiabar autem
volens discere qualiter sublatus fuerit a sede sua,
et non poteram. Quotquot enim super hoc veram
responsionem interrogabam, nemo mihi dabat, sed
aliter atque aliter. Unde me necessitas compulit
innotescere super hoc, et obsecrare illum, quo ab
ipso discerem veritatem.
Scribit ergo ad haec iterum sanctus.
Martinus Theodoro.
Noscere voluit cara vestra dilectio, qualiter de
sede sancti Petri apostoli, sicut unus passer solitarius

ab aedificio, raptus fuerim. Et miror quia super
hoc me inquirere voluisti, cum praedixerit Dominus
noster de nequam temporibus istis discipulis suis: Quia in diebus illis erit tribulatio, qualis non fuit ab
origine mundi usque nunc. Et nisi quia abbreviati sunt
dies illi, non posset sustinere omnis caro. Sed qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
[(Matth.
XXIV, 21, 22)]
. Hoc in paucis de Antichristo dicitur.
Nam et sanctus Paulus secundum datam sibi gratiam
Spiritus praenuntiavit dies istos Timotheo discipulo
suo, dicens: In novissimis diebus discedent homines
a fide, et a veritate auditum avertent, seipsos
amantes, vani [(II Timoth. III, 1, 2, etc.)]
. Et, crede
mihi, desideratissime fili mi, non videndum tempus
aliud, nisi manifeste hoc in quo sint initia dolorum,

quemadmodum Dominus praedixit adventum Antichristi.
Et mihi breviter dicere necessarium visum
est, antequam in toto mundo praevaleat judicium, et
finem cursus tradam, hoc mihi expedire arbitratus,
quo aliis mala mihi praeparantibus exsultem potius
quam fleam. Igitur, ut scias qualiter sublatus et ductus
sim a Romana urbe, nil falsum audies accidentium.
Omnia praescivi, per totum tempus, quae meditabantur,
et, sumpto meipso cum omni clero meo,
privatim mansi in ecclesia Salvatoris nostri Jesu
Christi, quae cognominatur Constantiniana, quae prima
in toto mundo constructa et stabilita est a beatae
memoriae Constantino imperatore, et est juxta episcopium.
Illic enim omnes nos seorsum morabamur
a die sabbati, quando Calliopas cum Ravennati exercitu

et Theodoro cubiculario introivit civitatem. Misi
ergo in obviam ejus quosdam ex clero: quibus susceptis
in palatio, aestimavit et me cum eis esse. Cum
autem quaesisset, et non invenisset, dixit primis
cleri: Quia nos eum voluimus adorare; sed cras.
quod est Dominica dies, obvii ei erimus ei salutabimus
eum, quia hodie non suffecimus. Porro, Dominico die datis
missis in praedicta sancta Dei ecclesia, suspicatus
ille turbam multam colligi propter diem nuntiavit
hoc: Quia multum fatigati sumus ex itinere, et non possumus
occurrere hodie, sed cras omnimodis occurremus,
et adorabimus sanctitatem vestram. Ego vero ipse
graviter infirmus eram ab Octobrio mense usque ad
praedictum tempus, id est usque ad sexto decimo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.