PL 129, col. 593

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

nomine Sagoleva, cum multis excubitoribus: et auferentes
de lembo posuerunt in gestatorio, duxeruntque
in custodiam excubitorii, quae cognominatur
Prandearia; et fecit eum inclausum sub multa custodia,
praecipiens excubiti custodibus ut nullus penitus
sciret civitatis, quia est in eodem excubitu.
Fecit ergo sanctus idem apostolicus clausus, et sine
participatione penitus sermonis alicujus, nonaginta
tres dies. In ipsa vero nonagesima tertia die, quae
est dies parasceve, mane tulerunt eum de custodia,
constituendum in cella sacellarii jubentes pridie
convenire omnem senatum, quod et factum est. Jusserunt
autem eum introducendum, et introduxerunt
in portatoria sella: erat enim penitus aeger, praecipue
autem illis diebus prae navigatione et afflictione

custodiae per tot dies effectae. Intendens autem in
eum primus, qui praesidebat sacellarius cum reliquis
principibus a longe, jussit eum surgere a ferculo, et
stare. Aientibus quibusdam ministrorum non valere
eum stare, turbatus prae multa ira sacellarius exclamavit,
cum eo autem et quidam de custodia, surgere
eum et astare censurae subnixum hinc inde: quod et
factum est. Sacellarius autem inquit ad eum: Dic
miser, quid tibi mali intulit imperator? tulit a te aliquid?
oppressit te vi? Ille autem tacebat. Tunc ait
ad eum sacellarius imperativa voce: Non respondes?
Ecce nunc ingredientur accusatores tui. Et continuo
cum sermone introducti sunt plurimi accusatorum
contra eum. Omnes autem erant mendacii filii
et discipuli eorum qui Dominum nostrum Jesum

Christum necaverunt. Contradicebant vero sancto
viro, quemadmodum praemoniti fuerant. Erant
enim voces eorum praemeditatae et praeparatae.
In quibus quidam eorum, paulo ante interrogati
ut testimonium perhiberent, tentabant dicere
veritatem, sicut mos est: et continuo turbati
qui praetendebant certamen hoc, incipiebant validis
minis increpare eos, donec suaderent eis proferre
quae erant convenientia in mortem beati et justi viri.
Contemplatus sanctus papa introeuntes testificari,
subridens dixit: Isti sunt testes? sic habet ordo?
Erant enim primi ingredientes, nomine quidem milites,
lupaces autem et bestiales sententia; et quidam
eorum qui erant Olympii, cum quibus erat
et Andreas qui fuerat ejus notarius.
Erant autem inter accusatores infelices Imeritus,
et Therinus et reliqui numero quasi viginti, primores
milites et reliqui accusantes. Jurabant autem ad
sancta Evangelia, et sic testificabantur. Primicerius
sane omnium accusantium erat Dorotheus patricius
Ciliciae, qui jurans dixit, quoniam quinquaginta capita
si haberet, non oporteret eum vivere eo quod
solus subvertit et perdidit universum Occidentem,
et delevit, et revera unius consilii fuit cum Olympio,
et inimicus homicida imperatoris et Romanae urbanitatis.
Videns ergo justus vir introeuntes eos et
jurantes sine parcitate testificatores, compassus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.