PL 129, col. 804

Epistolae diplomata et privilegia (Stephanus V), J. P. Migne

vero pro cotemnenda catholica fide qui indixit, in
caput redundabit ejus. Tu autem et populus tuus
sancti Spiritus judicio eritis innoxii, si tamen fidem
quam Romana praedicat Ecclesia tenueritis inviolabiliter.
Divina autem officia et sacra mysteria ac
missarum solemnia quae idem Methodius Sclavorum
lingua celebrare praesumpsit, quod ne ulterius faceret
supra sacratissimum beati Petri corpus juramento
firmaverat, sui perjurii reatum perhorrescentes
nullo modo deinceps a quolibet praesumatur. Dei
namque nostraque apostolica auctoritate sub anathematis
vinculo interdicimus, excepto quod ad simplicis
populi et non intelligentis aedificationem attinet,
si Evangelii, vel apostoli, expositio ab eruditis
eadem lingua annuntietur, et largimur et exhortamur,

et ut frequentissime fiat monemus, ut omnis
lingua laudet Deum, et confiteatur ei. Contumaces
autem et inobedientes, contentioni et scandalo insistentes,
post primam et secundam admonitionem
si se minime correxerint, quasi zizaniorum seminatores
ab Ecclesiae gremio abjici sancimus; et ne una
ovis morbida totum gregem contaminet, nostro vigore
refrenari et a vestris finibus procul excludi
praecipimus.
XIV. AD AMELIUM UCETIENSEM EPISCOPUM. [( Anno 891.)] [Apud D. Bouquet., Recueil des historiens, tom. IX.]
Declarat Girbertum Nemausensem episcopum excommunicatum
iri, nisi resipiscat.
STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo
et sanctissimo AMELIO episcopo.
Scias quia ea quae mandasti audivimus, et statuimus,
prout suggessisti et petisti; et epistolas ecce
scripsimus tam archiepiscopo Teudardo quam et
comiti Richardo, et vicecomiti illius Alberico:
mandamus intimantes Girbertum episcopum fore
excommunicatum, nisi resipuerit et ab invasione
abbatiae nostrae se subtraxerit; et, ut tibi eam liceat
securiter retinere sub nostra defensione ad regendum
et salvandum, et annue solitum censum beato
Petro apostolo dirigendum. Tu vero esto semper
sollicitus de nostra fidelitate qua nos magis te fovere

in cunctis volumus, et ut ipsum censum dirigere ne
praetermittas. Optamus te in Christo valere.
XV. AD GIRBERTUM NEMAUSENSEM EPISCOPUM. [( Anno 891.)] [Apud D. Bouquet., Recueil des historiens, tom. IX.]
Monet ut nullam vim inferat monasterio S. Aegidii.
STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, GIRBERTO
episcopo.
Apostolatui nostro relatum est quod, in rebus
abbatiae nostrae quae S. Aegidii est, quae a nostris
antecessoribus, vel a nobis Amelio Uzeticensi episcopo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.