PL 13, col. 103

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

laicus, piam damnans fidem, et subscribens Arianae
impietati, ut ab haeretico iterum episcopus ordinetur.
Sane hinc se vult catholicum videri quod et
ipse nunc quosdam presbyteros seu diaconos Apollonii
facit suasu quodam laicos, et eos iterum ordinat
ut videatur turpissimae istius ordinationis vicem
referre quam passus est. Numquid non excedit omne
sacrilegium, haec ludibria sub nomine catholico
vindicare, in afflictionem fidelium sacerdotum atque
laicorum?
XXIX.
Sed et apud Palaestinam in Eleutheropoli
est sacra virgo Christi, nomine Hermione, generosis
quidem edita natalibus, sed fide et sanctimonia multum
facta generosior, ipsam virginitatem condecorans
contemptu rerum saecularium et humanae gloriae,

ad quam plerique affectant, etiam qui se saeculo et
concupiscentiae carnis abrenuntiasse gloriantur.
Haec in quantum castimoniam corporis sacro rigore
custodit, in tantum animae puritatem casta piae fidei
observatione conservat: non haereticis, non praevaricatoribus
communicans; eo quod intelligat corporis
virginitatem nihil prodesse, nisi et integritatem
animae sacra confessione tueatur, labem adulterinae
communionis effugiens, et sectans salutaria sacramenta
fidelium sacerdotum. Denique supplicat religiosis
litteris apud beatum Heraclidam, ut ejus sacris
visitationibus juvaretur. Sed pro beato Heraclida
sanctus Ephesius visitat, qui id temporis ob
utilitates ecclesiasticas ad episcopum Heraclidam
de urbe Roma venerat. Hic est Ephesius, quem supra

diximus illibatae plebi Romanae episcopum a
constantissimo Taorgio episcopo ordinatum. Sed
cum venisset Eleutheropolim, non solum Hermione
cum suo sacro monasterio relevatur, sed et quidam
fidelissimi servi Dei. Inter quos etiam nobilis domus
religiosi ad fidem catholicam Severi ex tribunis,
diu quidem non communicans haereticis et praevaricatoribus,
sed nondum qui invenisset catholicorum
sacram communionem. Ubi autem vidit sanctum
Ephesium, post multas examinationes probans
eum catholicum, tradidit se ei in sacram communionem,
beatum se judicans, quod domum suam ex
insperato divina misericordia visitasset: tantam sancti
sacerdotis adventu ductus in admirationem, non
solum vitae ejus puritate, sed et quibusdam coelestibus

documentis. Est enim tantae fidei et sanctimoniae
beatus Ephesius, ut quocumque perrexerit,
eum gratia divina comitetur. Probavit hoc et plebs
sancta apud Oxyrinchum, beato Heraclidae communicans,
quae illum ob meritum divinae gratiae pia ejus
dilectione constricta, ut quondam Asiani apostolum
Paulum cum magno fletu deduxit proficiscentem.
XXX.
Non haec laudandi studio loquimur, sed ut
scire possitis, quam sanctae et fideles animae sub vestri
nominis auctoritate gravissimis persecutionibus
affligantur ab his, quos constat, ignorantibus vobis,
etiam nunc usque aut haereticos esse, aut praevaricatores,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.