PL 13, col. 1053

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

atque originem principalis Ecclesiae non tenebas:
te, ut quae causa potissimum de unitate corporis nostri
solvisset, aperires: nudari enim eas partes oportet
quibus medicina deposcitur. Nunc clauso, ut ita
dixerim, litterarum sinu, quae membra nobis potissimum
curanda sint non videmus. Tantae enim a capite
christiano haereses exstiterunt, ut nominum
ipsorum sit volumen immensum. Nam ut Judaeorum
haereticos praetermittam, Dositheum Samaritanum,
Sadducaeos et Pharisaeos: quanti apostolorum temporibus
emerserint, dinumerare perlongum est: Simon
magus, et Menander, et Nicolaus, et caeteri
quos fama recondit obscura. Quid posterioribus
temporibus Ebion, et Apelles, et Marcion, et Valentinus
et Cerdon: nec longe post eos, Cataphryges et

Novatiani, ut examina novella praeteream? Quis ergo
mihi primum per litteras refutandus est? Ipsa, si voles,
nomina omnium charta non capiet: nisi quod scriptis
tuis, poenitentiam usquequaque damnantibus, secundum
Phrygas te assensisse pronuntias: Verum
his ipsis, domine charissime, tam multiplex et diversus
est error, ut non hoc unum in illis quod contra
poenitentiam sapiunt, sed quasi quaedam capita Lernaea
ceadenda sint.
II.
Et primum hi plurimis nituntur auctoribus:
nam puto, et Graecus Blastus ipsorum est: Theodotus
quoque et Praxeas, vestros aliquando docuere:
ipsi illi Phryges nobiliores qui se animatos mentiuntur
a Leucio, se institutos a Proculo gloriantur:
Montanum et Maximillam et Priscillam secuti, quam

multiplices controversias excitarunt de Paschali die,
de Paracleto, de apostolis, de prophetis: multaque
alia, sicut et hoc de Catholico nomine, de venia poenitentiae.
Quare si omnia ista discutere velimus, docili
praesentia opus est: si haec sola quae scribis non
satis instruerem, tamen quia quoquo modo admirantibus
serviendum est, informandi tui gratia, summatim
ad ea de quibus scribere dignatus es conloquimur.
Si quid scire plenius de nostro voles, oportet
ut de tuo profiteare simplicius; ne obscurius
consulendo, non scire nos facias, utrum interroges
an lacessas. Interea quod ad praesentes pertinebit,
ante omnia te rogatum volo, ne ob hoc ipsum auctoritatem
mutueris errori; quod, sicut ais, per orbem
totum nullus intus sit qui te revinceret, aut

persuadere tibi posset contra quam crederes. Nam
et si nos imperiti, peritissimus Dei Spiritus: et si
nos infideles, fidelis Deus, qui negare se non potest [(II Tim., II, 13)]
.
Tum porro, quod obnitendo, sacerdotibus
Dei diu contendere non licebat. Nos, inquit
Apostolus, talem consuetudinem non habemus,
nec Ecclesia Dei [(I Cor., XI, 16)]
. Post unam correptionem [(Tit., III, 10)]
,
sicut scis ipse, contentiosus
omittitur. Persuadere autem quis aliquid possit invito?
Tua ergo, frater, non illorum culpa est, si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.