PL 13, col. 1063

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

et multa laceratione vexatus, et novissime salutari
calice propinatus est. Hoc fuit coronari. Quare
sibi habeat Novatianus epistolas suas; sibi tumorem,
sibi superbiam, qua dum in altum levatur, elisus
est; dum nemini parcit, effusus. En qui salutis
viam fratribus inexorabili religione praecludat! En
qui se palam ferre, et aream Domini purgare confidat!
VIII.
Miserere tui, Symproniane frater, nec te
Novatianus sub hac fronte decipiat; et ideo justior
putetur, quia reliquos sui comparatione despexit.
Saepe fiduciam mentitur audacia; et desperatis quibusque
peccatoribus, falsa bonae conscientiae imago
blanditur. Contra vero omnis humilitas innocentia
est, etiam illa debitrix, etiam illa peccatrix, etiam

illa quae animam suam cum peccatore blanditur. Dele me,
inquit Moyses [(Exod. XXII, 32)] , de libro
quem scripsisti; ne peccatores perirent. Optaveram,
inquit Apostolus, anathema esse ipse ego in Christo
pro fratribus meis, cognatis secundum carnem [(Rom.
IX, 3)]
. Utique ambo pro peccatoribus deprecantur;
et propter hoc, Deum nec Moyses nec Paulus offendit.
Novatianus his melior? Emendator Prophetarum?
doctor Apostolorum? Jam cum Christo videtur
ut idem Moyses? Jam ut Paulus in tertium coelum
sublimis evehitur? Jam neglectis omnibus solus
auditur? Haec ad litteras tuas respondisse suffecerit.
Sed quia de poenitentia non agenda, vel ante baptismum
agenda latius disputasti; multisque capitulis
exemplorum, tractatus ipsius paginam refersisti,

respondebo ad singula ex abundanti: quae fides verior
habeat, non tacebo. Tu, ut auditui nostro largiter
imperare dignatus es, benignam rursus vicem
praebeto tractatui. Praestabit fortasse Dominus, ut
qui nos tibi patienter obtulimus, fructum aliquem
de tua etiam patientia reportemus. Dominus te in
aeternum custodire et protegere dignetur, et Christianum
atque Catholicum vivere faciat, et concordare
nobiscum. Amen.
EPISTOLA III. Contra tractatus Novatianorum.
Pacianus episcopus Symproniano fratri salutem.
I.
Tractatus omnis Novatianorum quem ad me
confertis undique propositionibus destinasti, Symproniane
frater, hoc continet: Quod post baptismum

poenitere non liceat; quod mortale peccatum Ecclesia
donare non possit, immo quod ipsa pereat recipiendo
peccantes. Praeclarus honos, singularis auctoritas,
magna constantia; rejicere nocentes, attactus
peccantium fugere, innocentiae suae male
confidere. Quis hoc vindicat, frater, Moyses, an
Paulus, an Christus? At Moyses deleri e libro pro
blasphematoribus optat [(Exod. XXXII, 32)] : et Paulus anathema esse pro fratribus
[(Rom. IX, 3)]
; et ipse Dominus
pro injustis pati mavult. Nullus horum, inquies.
Quis ergo? Novatianus hoc praecepit. Immaculatus
aliquis et purus, qui Novatum non audierit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.