PL 13, col. 1065

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

Ecclesia est populus ex aqua et Spiritu sancto
renatus.
Age. Quis fontem Dei clausit? Quis Spiritum
rapuit? Quin immo apud nos aqua viva est,
ipsa quae salit a Christo: tu, a fonte perpetuo separatus,
unde generaris? Spiritus quoque sanctus a
principali matre non abiit: ad te unde pervenit?
nisi forte discordantem secutus est, tot sacerdotibus
derelictis non consecrata sede contentus, detritum
lacum adulterini fontis adamavit. Vestrae plebi unde
Spiritum; quam non consignat unctus sacerdos? Unde
aquam, quae a matrice discessit? Unde innovationem,
quae cunabula pronubae pacis amisit? Ecclesia
est populus sine negatione nominis Christi: nulli ne
apud nos confessores, quos catenae, quos ignes, quos
gladii probaverunt? Fuere, inquies, sed negatores

recipiendo, perierunt. Taceo ne, haec quidem collegio,
quod libellum de negatoribus vel lapsis recipiendis
Novatianus vester, cum adhuc in Ecclesia
degeret, et scripsit et suasit et legit? Interim, cui
persuadere poteris, quod lapsis receptis Ecclesia tota
conciderit? Quod admissis poenitentibus, admittentium
populus negator effectus sit? Quod si et remissior
plebs aliqua fuit, etiam caeterae quae non factum
ejus probarint, sed consuetudinem et pacem secutae
sint, Christianum ne nomen amiserunt? Accipe Hieremiae
vocem: In diebus illis non dicent, Patres
manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum stupuerunt:
sed unusquisque in suo peccato morietur [(Jerem. XXXI, 29, 30)]
.
Nec apud Ezechielem tacet
Dominus: Quomodo anima patris, ita et anima filii,

meae sunt. Unusquisque in suo peccato morietur [(Ezech. XVIII, 4)]
.
Item infra: Filius non accipiet facinus
patris, neque pater accipiet facinus filii: Justitia
justi super eum erit [(Ibid., 20)]
. Ipse tu illud ponis
exemplum: Et si fuerint tres hi in medio, Noe, Job
et Daniel, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli
salvi erunt [(Ezech. XIV, 16)]
. Ecce salvi sunt ipsi qui
in medio peccantium constituti sunt, qui alios liberare
non possunt. Tu totum orbem paucorum vinculis
alligas: tu totam Ecclesiam exiguae portionis
infirmitate condemnas. Quid apud te sancti omnes,
quos Novatus erudit, quos Evaristus elegit, quos Nicostratus
docuit, quos Novatianus instituit? Tu spinas
et tribulos refugisti: tu non habes in tua fruge
zizania: tibi jam grana purgata sunt: ad te sine

ventilabro purgator ille venturus est [(Matth. III, 12)] :
tu solus ex omnibus paleas non habebis?
IV.
Age, dic reliqua: Ecclesia est corpus Christi.
Corpus utique, non membrum: corpus multis in
unum partibus membrisque collectum, sicut ait
Apostolus: Nam et corpus non est unum membrum,
sed multa [(I Cor. XII, 14)]
. Ergo Ecclesia plenum est
corpus, et corpus et solidum, et toto jam orbe diffusum.
Sicut civitas, inquam, cujus partes in unum;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.