PL 13, col. 1067

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

aqua et Spiritu sancto renatus in Christo. Nescio, ais,
an remitti peccatum ab episcopis possit, cum dixerit
Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo
eum coram Patre meo qui in coelis est [(Matth. X,
33)]
. Cur igitur Novatianus tuus, ne falso quidem
adhuc episcopatu sacerdos, longe ante quam Cornelius
Romae episcopus fieret, ante quam sacerdotio
illius invideret, haec suasit? Habes Cypriani testimonium;
Cypriani quem nec vos umquam infamare
potuistis. Nam quodam in loco, ad Antonianum
hoc modo scripsit: Additum est etiam Novatiano
tunc scribente; et quod scripserat, sua voce recitante;
et Moyse, tunc confessore nunc jam martyre subscribente;
ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur:
quae litterae per totum mundum missae sunt, et in

notitiam ecclesiis omnibus perlatae sunt. Quid ais, Symproniane
frater? Novatianus haec scripsit, et ut obsequium
merae voluntatis adjungeret, etiam scripta
recitavit. Testis est ejus dextera, testis quae scripsit,
manus: testis lingua, quae legit. Adhuc Cornelius,
pro quo omnis haec vestra erupit invidia, episcopus
non erat. Longe posterius cum plurimis coepiscopis,
cum plurimis confessoribus, statimque martyribus,
ut idem Cyprianus scribit, assensus est senum
consilio, licere dare pacem. Si poenitentiae negandus
est aditus, Novatianus in crimine est, qui
haec scripsit, suasit et legit. Ubi tunc impatiens rigor?
ubi ferox illa censura? Si nemo vobis Cornelium
praetulisset, maneret illa scribentis auctoritas.
Nunc displicet tota sententia, nunc in nos tela jaciuntur,

his ipsis subministrantibus quorum auctoritate
convaluit causa telorum.
VI.
At in hanc ipsam haeresim, Novatiani quando
coeperunt? Audite, quaeso, et totum ordinem
vestri erroris advertite. Cornelius jam Romae episcopus
a sedecim episcopis factus, locum cathedrae
vacantis acceperat, et in illa qua fuit praeditus castimonia
virginali, crebras persecutiones irati principis
sustinebat. Tum forte quidam presbyter Novatus
ex Africa, fraudatis in Carthaginiensi ecclesia
viduis, spoliatis pupillis, pecunia ecclesiae denegata,
projecto extra domum patre, et eodem fame
mortuo nec sepulto, uxoris gravidae utero calce percusso
partuque ejus effuso, Romam venit. Et cum
apud Carthaginem, urgentibus in ecclesia fratribus,

dies cognitionis ipsius immineret, et hic latitavit.
Nec multo post, Novatianum istum episcopatu Cornelii
anxium (nam sibi speraverat) cum aliquantis,
ut in tali re solet, ex sua parte fautoribus nutantem
impellit, dubitantem fovet; ut magnum aliquid
speret, hortatur. Invenit aliquos ex eorum numero
qui tempestatem persecutionis illius evaserunt;
apud quos hanc ipsam de lapsis receptis, Cornelio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.