PL 13, col. 1069
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
et fac priora opera [(Apoc. II, 5)]
? Haec, inquies,
gentibus dicta sunt ante baptismum. Audi
Apostolum: Scimus autem, quoniam quaecumque lex
dicit, iis qui in lege sunt, dicit et loquitur [(Rom. III,
19)]
. Ergo eos qui sine lege vixerunt, poenitendi conditio
non tenebit. Qui et si poenituissent, libera id
fide fecerant, non imposito per legem vinculo poenitendi.
Ergo et vel Judaei, inquies, qui ante baptismum
poenituerunt, post baptismum poenitere non
possunt. Quis hoc te docuit, frater Symproniane?
Quis suasit, ut qui ante poenituerit, postea poenitere
non debeat? Sed posterius hoc videbimus. Interim,
si Judaeis post baptismum praeclusa est poenitentia,
quia illam ante persolverint; concede vel gentes quae
poenitentiae legem ante nescierint, posterius poenitere
debere. Sed et de Judaeis, nolo, fallaris. Illi
enim propterea prius poenituerunt, quia vetus baptisma
corruperant, et quasi post fidem fide prodita
poenitebant. Audi Apostolum: Nolo enim ignorare
vos, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt,
et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati
sunt et in nube et in mari: et omnes eumdem cibum
spiritalem ederunt, et omnes eumdem potum spiritalem
biberunt. Bibebant autem de spiritali petra
sequente: Petra autem erat Christus [(I Cor. X, 1-4)]
.
Hoc ergo baptisma violaverant, et ideo poenitebant.
IX.
Videamus deinde quid dicas: Si Deus saepius
jubet hominem poenitere, inquis, saepius peccare permittit.
Quid ais? Ergo qui saepius remedium criminis
monstrat, crimen ostendit? Et medicus ille cum curat
assidue vulnerari docet? Deus nec peccare vult
hominem semel, et tamen liberat a peccato. Nec
utique cum liberat, peccatum docet; sicut nec qui
ab incendio liberat, incendium monstrat; nec qui
naufragum eripit scopulis, in saxa compellit. Aliud
est de periculo liberari, aliud ad periculum cogi. Et
fortasse paterer hoc credi, si poenitentia, deliciae
putarentur; cujus labor tantus imponitur, cui carnis
interitus imperatur, cui juges lacrymae, cui gemitus
sempiterni. Volet ergo ille sanatus iterum se secari,
rursus exuri? Volet peccare iterum, et iterum poenitere,
cum scriptum sit: Noli adjicere peccatum, ne
quid tibi deterius contingat [(Joan. V, 14)]
? Et adhuc: Assidue peccanti non misereor
[(Eccli. XII, 3)]
. Quod si,
ut ais, ad peccatum cogitur, cui poenitentiae medicina
monstratur; quid tandem ille facturus est, cui
poenitentia ipsa praecluditur; cui desperato remedio,
totum vulnus operitur; cui prorsus ex integro,
vitae aditus denegatur? In baptismo, inquies, semel
morimur, sicut ait Apostolus: An nescitis quoniam
quicumque baptizati estis in Christo Jesu, in morte
ejus baptizati estis? Consepulti ergo estis ei per baptismum
in mortem, ut sicut Christus resurrexit ex
mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis [(Rom.
VI, 3-4)]
. Quid mirum? Docebat Apostolus quod
essemus novi; ut nemo peccaret: sequebatur tamen
ut qui peccaverat, poeniteret. Hic integer, ille curatus