PL 13, col. 1072

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

sicut ad Samuel ipse significat: Non te nullius momenti
fecerunt, sed me [(I Reg. VIII, 7)]
. Conceditur ergo vel
semel Ecclesiae, quod nobis ipsis totiens imperatur.
XIII.
Nunc ad erraticam ovem, drachmam illam,
et adolescentiorem filium revertamur: quae ego
exempla cum strictim scripto priore tetigissem, tu
plena repetisti, edocens et ostendens drachmam et
ovem et filium minorem ad publicanos et peccatores;
hoc est, humilem populum, non ad Christianae
plebis imaginem, nec ad formam fidelium pertinere.
Gratulor me doceri; intellectum vero non esse, moleste
fero. Nam quid asseram? Ea quaecumque lex
dicat, his qui sub lege sunt, dicere [(Rom. III, 19)]
;
utique et hoc principaliter ad priores dictum esse
consentio, sed in forma fidelium, sed in imagine

futurorum, sicut Apostolus dicit: Haec autem in figura
contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem
nostram, in quos, fines saeculorum devenerunt. [(I Cor. X, 11)]
.
Et iterum: Quae omnia illis umbrae
erant futurorum bonorum [(Hebr. X, 1)]
. Certe ipse
adnuis, ad publicanos et peccatores, hoc est, humilem
populum, et ideo juniorem, illa dictata. Dic ergo:
an populus Christianus ipse est junior? an in radicem
cohaeserit? an illa membra compegerit? aedificatus,
ut scriptum est, in fundamentis apostolorum
et prophetarum, et ipso angulari lapide Christo
Jesu [(Ephes. II, 20)]
. An Judaeorum Deus tantum?
Nonne et gentium? Immo et gentium. Siquidem unus
Deus, qui justificat impium ex fide, et per fidem [(Rom. III, 29, 30)]
.
Certe ille humilis populus, quem

Deus, drachmae, filio minori et oviculae conferebat,
Ecclesia fuit: unde omnis turba credentium, unde
populus Christianus. Huic corpori nostra etiam membra
conjuncta sunt, et totae credentium portiones,
ut in bonam olivam ex oleastro gentium convenirent,
sicut Apostolus dicit: Participes pinguedinis
ejus effectae [(Rom. XI, 17)]
? atque ita unum omnes
essemus in Christo, Judaeus et Graecus, servus et liber [(Gal. III, 28)]
.
Si ergo cum illis humilibus unum corpus
sumus, dicta sunt et ad nos quae veterum humiles
audierunt: atque ita omni corpori nuntiatum est,
quidquid de corporis parte praedicatum est.
XIV.
Dicam planius: ille posterior populus, ille
pauper, ille mediocris, imago Ecclesiae fuit, anima
humilis et modesta, anima liberata per Christum.

Hanc venit Dominus salvam facere, hanc apud inferos
non reliquit: haec est ovis illa quae humeris
reportatur: id est, nisu et vigore patientiae. Haec
est drachma, quae quaeritur: et vicinis, inventa
monstratur. Vides formam ejus similitudini poenitentium
convenire? Vides misericordiam usque ad
hoc tempus extendi? Vides quaecumque Ecclesiae
nascenti dicta sunt, ad plenitudinem Ecclesiae pertinere?
Inde ibi Dominus adjecit: Sic erit gaudium in
coelo super unum peccatorem poenitentiam agentem,
quam super nonaginta novem justos, quibus non fuit
opus poenitentia [(Luc. XV, 7)]
. Nam si omnia illa ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.