PL 13, col. 1074

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

per sanctum Spiritum gerebantur. In caeteris quippe
peccatis, aut errore labimur, aut metu frangimur,
aut carnis infirmitate superamur. Haec caecitas est
non videre quod videas, et sancti Spiritus opera
diabolo deputare, eamque gloriam Domini qua diabolus
ipse superatur, diaboli appellare virtutem.
Hoc est ergo quod non dimittetur: reliqua bonis
poenitentibus, frater Symproniane, donantur.
XVI.
Posthaec, de sarmentis et vite proponis sic:
Ait Dominus apud Joannem: Ego sum vitis vera, et
Pater meus agricultor est. Omne sarmentum in me quod
non affert fructum, tollet illud; et omne fructiferum,
purgabit illud [(Joan. XV, 1)]
. Vides igitur in sarmentis
fructum requiri, id est bona opera poenitentiae,
sicut Joannes ait: Facite ergo fructum dignum poenitentiae
[(Matth. III, 8)] .
Vides sarmenta purgari, quae
sunt detrimenta carnis, damna laetitiae, damna patrimonii,
vitae labores; qui actus proprie poenitentium
sunt. Vides etiam agriculturam Domini, qui ipsa
etiam sarmenta non perdat, sed purget et colligat,
aliqua plane in ignem, aliqua novellandis pastinandisque
vineis. Eli sacerdos, ais, loquitur et dicit: Si
vir in virum peccaverit, orabunt pro eo; si autem in
Deum peccaverit quis orabit pro eo [(I Reg. II, 25)]
?
Joannes itidem: Si quis scit peccare fratrem suum
peccatum non utique ad mortem, postulabit pro eo, et
dabit illi vitam Deus. Est autem peccatum quod ad
mortem ducit, non pro illo dico ut depreceris [(I Joan. V,
16)]
. Vides hoc totum ad peccata manentia pertinere,
non ad eos qui aliquando peccaverint, et coeperint

poenitere, ante quam quisquam pro illis roget. Longum
est, ut exempla replicemus. Attende universa
peccata quibus Dominus comminatur: jam videbis
esse praesentia. Quod si non proderit justo in tempore
iniquitatis suae praeterita justitia; non oberit
impio in tempore justitiae suae iniquitas derelicta [(Ezech. XVIII, 24)] ,
cum scriptum sit: Relinquat impius
vias suas, et vir facinorosus cogitationes suas; et
convertatur ad Deum et misericordiam consequetur [(Isa. LV, 7)]
.
Quod si Deus etiam peccata praeterita
punivit, deque transactis et praetermissis poenam
suppliciumque constituit; age, non habet in sua potestate
mutare sententiam? Non Rahab, non Nabuchodonosor
regem, non Gabaonitas, non Ninivitas,
non Segor a praedicto interitu liberavit? Non per

ipsum, Joel vates haec intulit: Convertimini ad Dominum
Deum vestrum, simulque jejunio, et fletu, et
planctu; quia misericors est, patiens, et longanimus,
et multae miserationis, et poenitens in malitiis. Et quis
scit si reversus poenitebitur, et relinquet post se benedictionem [(Joel. II, 12-14)]
?
Quare sicubi constitutam
peccantibus poenam probaveris, hoc tenebis, aut peccatis
perseverantibus constitutam, aut libertatem Deo
relictam mutandae, si poeniteas, ad meliora sententiae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.