PL 13, col. 1097

Chronologia (Julius Hilarianus), J. P. Migne

Quantocumque tempore, in divinis legibus, cujuscumque
timentis Deum intentus fuerit animus;
tanto eligere quae vera sunt discet, ut discendo sapiens
efficiatur, quia dux oculorum cordis est ei in
lege: Virtus Dei Patris et sapientia Christus [(I Cor.
I, 24)]
. Et quasi patefactis januis coeli, ore proprio
Dei audierit, exsultat, in lege aliquid vere sapienter
addiscens: unde sapientia Dei hominem silere non
patitur; compellitur (ipsa veritate cogente) loqui, ut
alios sapientes efficiat. Sapientiae vero qui junctus,
invidere non potuit. Quapropter sapiens vult (per
sapientiam Dei a qua sapiens effectus est) derelicta invidentia
per quam mors dominatur et regnat [(Sap.
II, 24)] , omnes homines in mundo sapientes existere.
Praedictum enim in lege esse scit, quod multitudo sapientum

sanitas est orbis terrarum [(Sap., VI, 26)]
. Igitur
cum ex lege coram fratribus, sapientia duce,
tractatus foret opponereturque ab iisdem, mundi
initium finemque ejus penitus a nobis sciri non posse;
quod alii affirmant plus XX millia annorum habere
jam mundum; alii initium et finem dare ei nolentes;
alii (initium concedentes) aeternum fore voluerunt.
Ad haec ego aio: Astruere hoc per artem, philosophiam
mundi et inanem deceptionem; verborum
pompam opinionisque magis quam veritatem amavere
et sunt amatores. Nam si nos imperio Dei, quod
fidele est, audiamus; accipiamus necesse est, quidquid
nobis divina lex fideliter enarravit: quod annuente
Domino (si permittitis) vobis simpliciter enarrabitur.
Sunt enim qui estimant annos, in lege, inaniter

aut superflue, quasi non necessarie fuisse conscriptos:
nescientes parum habere fidei, tales qui
quod lex Dei insinuat, verum esse non credunt. At
illi: Magna, inquiunt, vis est, aliquid de lege proferre

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.